Charter Document - 02000055
Charter Number: 02000055
Cartulary Title: The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1202
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1202
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis qui hanc cartam inspexerint Resus filius Griffini filii Resi magni salutem Universitati vestre notum facio me dedisse et concessisse monachis de St[ra]tflur Deo et Beate Marie ibidem servientibus pro remedio anime mee et parentum meorum in puram et perpetuam elemosinam omnes donationes quas pie memorie pater meus Griffinus et avus meus Resus et omnes filii eius dederunt sicut ipsorum carte protestantur Principalium autem locorum nomina sunt hec Rid Bendigeyt in omnibus finibus et pertinentiis suis Finnaun Oyr in omnibus finibus et pertinentiis suis Castellh Flemys in omnibus finibus et pertinentiis suis Ryuaunhun et Fynnaun Mebwyn in omnibus finibus et pertinentiis suis sicut in cartis Mailgonis continetur Coyt Maur in finibus quos carta Resi iunioris scilicet filii Resi magni difinit Morua et Deu Marchty et de Marchty usque Caledan et Ardischyn Keuet Keuen Guarthauarch Torchwynt Branwenneu hec loca in omnibus pertinentiis et finibus quos carte quas idem monachi habent protestantur Morua Bichan in finibus quos carta Mailgonis diffinit Treff Mais in omnibus finibus suis Sauan y Ky in finibus quos Griffud filius Cadugan in perpetuam elemosinam prefatis monachis dedit Y Tywarchen Lan Vessyl Argoyt y Gwenneyn Baucharn hec loca in omnibus finibus et pertinentiis suis Tafflogeu Pullh Peyrant Bothcollh in omnibus finibus quos carte predictorum monachorum de eisdem locis demonstrant Treff Bryn in finibus quos carta Mailgonis diffinit St[ra]tfyn y Groen Gwennon in omnibus finibus quos carta Griffini patris mei diffinit Keuenoly in omnibus finibus et pertinentiis suis Aberdehonoy in omnibus finibus et pertinentiis suis Abercoyl Lanmadaue in omnibus finibus et pertinentiis suis Nant Mora et Nannheyrth et Cum Goybedauc in omnibus finibus suis insuper omnem pasturam de Cantrefmaur et de Cantrefbichan et de quatuor cantredis de Cardigan et nominatim de Pen[we]dic eo modo et eisdem terminis quos carta Mailgonis diffinit data prefatis monachis de pastura Pennwedic totam quoque terram que est inter Tywy et Yruon o blain Tywy hyt y Torrua inde yar blayn Pullh Ydrach usque blayn Trosnant inde Trosnant usque Tywy inde sicut ducit Tywy usque Camdouyr inde Camdouor hyt y blayn totam etiam terram que dicitur Helenyt sicut carte predictorum monachorum de eadem terra protestantur pasturam quoque de Cumhut Deudouyr sicut in cartis eorundem monachorum predictorum continetur Omnes terras et omnes pasturas prenominatas seu etiam quascumque alias terras aut pasturas vel possessiones quaslibet in terra et super terram in fluminibus in mari et ubi quecumque prefati monachi concessione pontificum largitione principum oblatione fidelium seu quibuslibet aliis iustis modis Deo propitio sunt adepti eisdem monachis dono et concedo in omnibus libertatibus et consuetudinibus bonis Hanc autem donationem primo sigillo quod habui confirmavi et ante hanc cartam nullam aliam alicui homini dedi nec aliquod sigillum ante hoc habui quo hanc cartam confirmavi Facta est autem hec donatio anno ab incarnatione domini MCCII Hiis testibus Matill matre mea Reso filio Riderch Henyr Bican Adam clerico meo Abraham monacho fratre Bledyn filio Ioruert fratre Will[elm]o filio Dristan fratre Iuor Penbras