utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02000077

Charter
Charter Number: 02000077
Cartulary Title: The Acts of Welsh Rulers, 1120-1283
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Complaint
Date: 1282
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ista sunt gravamina dampna seu molestie per Anglicos illata filiis Maredud filii Oweyn Primum est postquam dominus rex concessit predictis nobilibus suas proprias hereditates post pacis formam videlicet Gene[u]glyn et Kreudyn prefatus vero rex contra suam donationem et pacis formam terris supradictis antedictos nobil[es] dehereditavit denegando eisdem omnes leges et consuetudines Wallie et Anglie atque comitatus Kaer[merdyn] Secundum est quod prefatus rex in suo comitatu de Cardigan per suos iusticiarios antedictos nobiles compell[it] ut ipsi traderent iudicium super ignobiles ac subditos patrie et quod tales homines e contrario iudicium super ips[os] apponerent ubi nunquam antecessores eorum ab Anglicis talia sustinuerunt Tertium est quod iusticiarii domini regis curiam eorum nobilium abstulerunt compellendo homines suos proprios coram eis satisfacere quia de iure coram predictis nobilibus deberent satisfacere Quartum est quod quoddam naufragium in terris antedictorum nobilium fuit Qui quidem nobiles bona naufragii receperunt sicut antecessores eorum fecerunt et hoc non fuit eis prohibitum per aliquos ex parte regis Antedictus vero rex contra eorum consuetudinem et legem occasione illius naufragii eosdem dampnavit in octoginta marcis sterlingorum atque bona que in naufragio continebantur omnino asportaverunt Quintum est quod nullus nostrum in comitatu Vffeg de Cardigan ausus esset venire inter Anglicus propter timorem carceris et nisi fuisset propter periculum nobilibus metipsis nihil contra honorem domini regis moverent Significant vero quod omnes cristiani habent leges et consuetudines in eorum propriis terris Iudei vero inter Anglicos habent leges ipsi vero in terris suis et eorum antecessores habuerunt leges immutabiles et consuetudines donec Anglici post ultimam gwerram ab eis leges suas abstulerunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter