Charter Document - 02030003
Charter Number: 02030003
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1116
Date Type: Internal, A.D., Papal
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1116
Date Type: Internal, A.D., Papal
View Map
Charter:
Paschalis episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Stephano Augustudunensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum Justis votis assensum prebere justisque petitionibus aures accomodare nos convenit qui licet indigni justitie custodes atque precones in excelsa apostolorum Petri et Pauli specula positi Domino disponente conspicimur Tuis igitur pater in Christo karissime Stephane justis petitionibus annuentes sanctam Augustudunensem ecclesiam cui Deo auctore presides apostolice sedis auctoritate munimus Statuimus enim ut oppida ville seu ecclesie possessionesve quas predecessoris tui Aganonis temporibus Augustudunensis ecclesia tenuit tibi quoque ac successoribus tuis quiete firme et integre conserventur Cetera etiam que eidem Augustudunensi ecclesie per tuam industriam recuperata vel adquisita sunt videlicet ecclesia sancte Marie et sancti Lazari de Avalone et castrum Toilonum cum eorum pertinentiis vel in futurum per gratiam recuperari vel adquiri juste legitimeque contigerit quieta semper et integra in ejusdem ecclesie jure ac possessione permaneant Decernimus ergo ut nulli omnino liceat eamdem ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere aut temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur tam tuis quam clericorum et pauperum usibus profutura Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem ecclesie justa servantibus sit pax per Dominum nostrum Jesum Christum quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud Deum judicem premia eterna pacis inveniant Amen Amen Ego Paschalis catholice Ecclesie episcopus subscripsi Datum Laterani per manum Johannis sancte Romane Ecclesie diaconi cardinalis et bibliothecarii II idus martii indictione IX incarnationis Dominice anno MCXVI pontificatus autem domni Paschalis anno XVII