utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02030004

Charter Number: 02030004
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1132
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Papal

map View Map
Charter:
Innocentius servus servorum Dei dilectis filiis Eduensis ecclesie canonicis tam presentibus quam futuris in perpetuum Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu satagere et earum quieti et utilitati salubriter auxiliante Domino providere Quod igitur dilecti in Christo filii a nobis humiliter postulastis ut videlicet possessiones et bona que ad jus ecclesiarum beatorum Nazarii et Lazari pertinent auctoritate apostolica firmaremus venerabilis fratris nostri Stephani episcopi vestri discreti siquidem et sancte romane Ecclesie amatoris viri precibus inclinati vestris petitionibus duximus annuendum Statuimus enim ut quascumque possessiones quecumque bona predicte ecclesie in presentiarum juste et canonice possident aut in futurum concessione pontificum liberalitate regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterunt adipisci firma vobis in perpetuum et illibata permaneant In quibus hec propriis nominibus adnotanda subjunximus terram scilicet in qua beati Lazari ecclesia sita est quemadmodum certis finibus noscitur limitata ex uno siquidem latere via publica est que ab ejusdem castri porta ante januas ecclesie recta extenditur usque ad claustrum canonicorum inde derivatur alia publica via in civitate euntibus Rebellum que ex alio latere terminus est supradicte terre ad quadrivium quod sancti Quintini appellatur Alia nichilominus publica via que predictam castri portam ingredientes ducit ad dexteram ilico recta sed postmodum obliquata similiter terminus est prefate terre usque ad supradictum sancti Quintini quadrivium quam immunem ab omnibus exactionibus et consuetudinibus liberam ab illustri viro Hugone Burgundie duce vobis concessam presentis scripti pagina confirmamus Tyliniacensem Candostrensem atque Ulgensem ecclesias cum omnibus earum pertinentiis quas bone memorie Gualterius Cabillonensis episcopus salvo siquidem sinodali jure universitati vestre restituit atque concessit ecclesias beate Marie de Roclena cum terra pro qua Guillelmus cantor vobis statutum censum annualiter persolvebat ecclesiam de Lasiaco et terram in eadem potestate sitam cum hominibus molendinis piscariis et consuetudinibus que Gualterius de Glana pro anime sue remedio vobis tradidit et postmodum Aldone illustri viro idipsum nichilominus collaudante in territorio Bituricensi apud castrum sancti Bricii quindecim solidos et obolum a monachis ipsius loci vobis annualiter persolvendos Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatas ecclesias temere perturbare aut earum possessiones auferre vel oblatas retinere aut minuere aut aliquibus molestiis fatigare sed omnia integra conserventur vestris usibus profutura salva utique Eduensis episcopi justitia et reverentia Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat conservantes autem intervenientibus beatorum Apostolorum meritis omnipotentis Dei gratia eterne felicitatis premia consequantur Amen Amen Ego Innocentius catholice Ecclesie episcopus subscripsi Ego Matheus Albanensis episcopus subscripsi Ego Johannes tituli sancti Chrysogonis presbyter cardinalis subscripsi Ego Romanus diaconus cardinalis SS Sergei et Bacchi subscripsi Datum Lugduni per manum Aimerici sancte romane Ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii IIII kal martii indictione X incarnationis vero Dominice anno MCXXXII pontificatus autem domni Innocentii pape II anno III
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter