Charter Document - 02030005
Charter Number: 02030005
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0850
Date Type: Internal, Regnal
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0850
Date Type: Internal, Regnal
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus Dei gratia rex Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus superni muneris donum a Domino impertiri credimus Idcirco noverit sagacitas seu utilitas omnium fidelium tam presentium quam futurorum quia vir venerabilis Jonas Augustodunensium urbis et ecclesie episcopus obtulit obtutibus nostris auctoritates immunitatis avi nostri Cesaris magni Karoli nec non domni et genitoris nostri bone memorie Hludovici piissimi Augusti in quibus erat insertum quod non solum ipsi gloriosissimi imperatores verum etiam antecessores eorum reges videlicet Francorum ecclesiam sancti Nazarii martyris cui auctore Deo ipse memoratus Jonas episcopus preest sub suo nomine et defensione cum monasteriis et cellulis seu et parochiis sibi subjectis et rebus et hominibus ad se pertinentibus vel aspicientibus consistere fecerunt et earum immunitatum auctoritatibus hactenus ab inquietudine judiciarie potestatis eadem munita atque defensa fuisset ecclesia sed pro rei firmitate postulavit a nobis prefatus Jonas episcopus ut paternum seu predecessorum nostrorum morem sequentes hujuscemodi nostre immunitatis preceptum ob amorem Dei et reverentiam ipsius sancti loci circa ipsam ecclesiam fieri cenceremus cujus petitioni assensum prebuimus et hoc nostre auctoritatis preceptum ergo ipsam ecclesiam immunitatis atque tuitionis gratia pro divini cultus amore et anime nostre remedio fieri decrevimus per quod eam cum omnibus monasteriis ac cellulis et villis seu parochiis et cum omnibus rebus et hominibus ad eam juste et jure pertinentibus atque super ipsius immunitatem degentibus sub nostra protectione et immunitatis tuitione suscepimus Precipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias sive domus aut loca vel agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem regni nostri juste et legaliter memorata tenet vel possidet ecclesia vel que deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fidei jussores tollendos aut homines ipsius ecclesie tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes distringendos nec ullas redditiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea que supra memorata sunt penitus exigere presumat sed liceat memorato presuli suisque successoribus res predicte ecclesie cum monasteriis et cellulis seu parochiis sibi subjectis et rebus vel hominibus ad se pertinentibus vel aspicientibus seu super ipsius terram commanentibus sub tuitionis atque immunitatis nostre defensione remota totius judiciarie potestatis inquietudine quiete possidere et nostro fideliter parere imperio atque pro incolumitate nostra conjugis ac prolis seu etiam totius regni a Deo nobis conlati ejusque clementissima miseratione per immensum conservandi una cum clero et populo sibi subjecto Dei immensam clementiam jugiter exorare delectet et quidquid de prefatis rebus ecclesie jus fisci exigere poterit in integrum eidem concedimus ecclesie scilicet in perpetuo tempore ei ad peragendum Dei servitium augmentum et supplementum fiat Hec itaque auctoritas ut pleniorem semper in Dei nomine obtineat vigorem manu nostra eam subter firmavimus et annuli nostri impressione adsignari jussimus Signum Karoli gloriosi regis Bartholomeus notarius ad vicem Hludovici recognovit Data VII idus augusti anno XI regnante Karolo gloriosissimo rege indictione XIII Actum Vedrarias villa in Dei nomine feliciter Amen