utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02030009

Charter Number: 02030009
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0914
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus divina providente clementia Francorum rex Si nostrorum petitiones fidelium benigne suscepimus eorum procul dubio animo ad nostram fidelitatem invitamus Quocirca omnium sancte Dei Ecclesie nostrorumque fidelium tam presentium quam futurorum noscat universitas quoniam adiens genua sublimitatis nostre Hugo venerandus comes expetiit humiliter ut quasdam res nostre proprietatis ad possidendum perpetualiter ei concedere dignaremur sunt autem he res site in comitatu Warasco ex suo videlicet comitatu super rivulum Unna in villa que vocatur Pollinei mansorum quadraginta easque de nostro jure in jus et proprietates ejus transfundimus et ad habendum perpetualiter delegamus cujus petitionibus satis annuentes concedimus libenter quod expetiit humiliter Unde hoc nostre auctoritatis preceptum fieri ac memorato Hugoni comiti dari jussimus per quod precipimus atque jubemus ut ab hodierno die ac deinceps jam dictus Hugo comes superscriptas res cum ecclesiis et mancipiis utriusque sexus terris cultis et incultis vineis sylvis pratis pascuis aquis aquarum decursibus exitibus et regressibus et universis legitimis terminationibus juste et legaliter ad se pertinentibus habeat teneat atque possideat vel quidquid exinde agere voluerit liberam et firmissimam habeat potestatem ut pote ex aliis rebus sue proprietatis et ut per omnia tempora firmiorem teneat vigorem manu propria subter firmantes nostro precipimus annulo insigniri Signum Karoli regis gloriosissimi Godinus notarius ad vicem Herivei archiepiscopi recognovit Datum XI kalendas julii indictione II anno vigesimo secundo regnante Karolo rege gloriosissimo redeintegrante decimo septimo Actum villa Collega in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter