Charter Document - 02030010
Charter Number: 02030010
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0922
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0922
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
View Map
Charter:
Cum in omnibus justis largitionibus idonea sunt adhibenda testimonia tamen ad cavendas seculi varietates necesse est ut largitio plene devotionis ita consignetur scripturarum testamentis quatenus cognosci possit varietas rationis cum ante conspectum reducta fuerit inquirentis Quamobrem ego Adeleth superna disponente pietate quondam comitissa nunc autem propitiante miseratione celestis imperatoris famula et clarissimorum filiorum prole coruscante in pristine appellationis permanens dignitate ista et multo plura perpendens michi collata beneficiorum Dei donaria ex aliquibus temporalibus bene expensis eterne remunerationis credens atque desiderans adipisci premia disposui ad consilium atque consensum immo et exhortationem dilecti filii mei Hugonis illustris comitis ut de quibusdam mee proprietatis rebus ecclesiam beati Nazarii honorarem que mater est ecclesiarum totius dioceseos Eduorum pro eo quod in ea divina pietas multis consolationibus et propitiationibus me erexit et ad tranquilla desideria perduxit ideoque dignum duxi ut pro largitis bonis et largiendis premiis prefatum locum relinquerem heredem statui igitur ad memorati filii mei Hugonis consilium ut villam Poligniacum sitam in comitatu Warasco super rivulum Onnam cum ecclesiis et mansis ad se pertinentibus quadraginta et eo amplius ad stipendia servorum Dei in predicta matre Ecclesia eidem Domino et sancto Nazario militantium manciparem pro me et pro nominato filio meo Hugone qui ipsam villam per preceptum regium adeptus est et michi per cartam sue largitionis in proprio habendam concessit quatenus jam dicti militis Christi Nazarii intercessio et servorum ejus frequens oratio aures summe pietatis ad nostrum pulsent auxilium ut et presentem vitam sub divina protectione sine dedecore et periculo transeamus et perpetuam divina remunerante gratia feliciter obtinere mereamur Unde et hanc nostre largitionis cartam fieri jussimus per quam supra nominatam villam prelibate ecclesie sancti Nazarii et canonicorum ipsius loci stipendiis destinamus obsecrantes ut nullus episcopus aut comes a mensa eorumdem canonicorum subtrahere presumat sed stipendiis illius predicti fratres potiantur inviolabiliter nullo impediente eo quidem jure ut in vita nostra eamdem ad nostros usus teneamus villam ipsi autem pro vestitura in presenti ecclesiam ipsius potestatis cum capellis sibi subditis recipiant et ad censum illius in suis alimoniis expendant Si ergo aliquis princeps aut prelatus seu quelibet alia persona hanc nostre devotionis oblationem vel stipendiis predictorum canonicorum subtrahere aut alienare vel in aliquo diminuere presumpserit ad vindicandam hanc presumptionem indistricti judicii examine sancte et individue Trinitatis ultioni quantum possumus commendamus Heredibus nostris insuper jubemus eosque humiliter obsecramus ut hanc nostram largitionem quanta possunt virtute pro nostrarum et suarum animarum absolutione sustineant et si ita expugnare non valent ad suos usus eam recipiant quousque juxta nostram devotionem prefate congregationi restaurare possint Et ut hec nostre largitionis carta tuitiorem in Dei nomine obtineat firmitatis plenitudinem manibus nostris eam firmavimus ita ut post obitum nostrum ipsam villam predicti fratres cum omni sua integritate recipiant et sic amicorum atque fidelium nostrorum manibus subter jussimus roborari Acta Augustoduno civitate feliciter in Domino Amen Ego Adeleth subscripsi Hugo comes subscripsi Rodulphus comes subscripsi Boso comes subscripsi Signum Wallonis comitis S Evrelini S Gisleberti S Adalmani S Rotberti S Teodfredi S Osberti S Rodulphi S Blitgeri S Fruninci S item Hugonis et filii sui Hugonis Ego Silvanus per jussionem dominice mee Adeleth scripsi et datavi VIII kalendas maii indictione X anno XXV post obitum Odonis regnante Karolo glorioso rege