utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02030019

Charter Number: 02030019
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0859
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Si ecclesiasticas sanctiones atque earum decreta nostro confirmavimus edicto procul dubio regie celsitudinis morem exequimur atque apud eternam retributionem hoc ad emolumentum anime nostre nullatenus ambigemus pertinere Quapropter noverit omnium sancte Dei Ecclesie fidelium sollertia nostrorumque tam presentium quam futurorum quia Jonas venerabilis presul Eduorum ecclesie quam constat esse in honore sancti martyris Christi Nazarii dicatam adiens culmen nostre celsitudinis obtulit obtutibus nostris quoddam privilegium episcoporum atque abbatum manibus roboratum in quo continebatur insertum qualiter idem Jonas divino tactus amore pro Dei honore et reverentia beati Nazarii martiris Christi canonicorum ejusdem matris ecclesie curam gerens et perpendens quod canonice degere neque ibidem Deo deservire possent prospiciens primum illorum habitum officinarum inconvenientem et pene nullum esse comparatione aliorum juxta morem aliarum urbium claustra illis construere officinasque congruentiores et aptiores ad usus eorum edificare studuit Et licet quedam res ecclesiastice ad supplementum eorum et victum administrandum a predecessoribus suis illis conlate fuissent tamen pro quantitate sui atque difficultate itineris quia longe ab urbe distabant penuriam sepissime pati solebant cotidiani victus Et ut penitus hec occasio illis tolleretur receptis eisdem rebus hoc est Carimanno et Tillido villis cum Fisciaco ad usus eorum in pinguiori atque viciniori loco Marcassolium villam indominicatam et Simpiniacum similiter villam indominicatam cum beneficio quod Ragenfredus quondam ex eadem villa habuit ad cotidianum victum et potum eis ministrandum delegavit et per idem privilegium confirmavit cum Aulaciaco villa que olim eis a domno Modoino collata fuerat hoc decernens ut ibidem quinquagenarius canonicorum numerus non transgrediatur donec Deo opitulante predicte res augmententur et nullus census ex eisdem rebus aut alicujus terreni servitii vel muneris exigatur ut ex eisdem rebus aliquid auferatur aut diminuatur Et ut illius bona intentio atque decreti confirmatio firmior habeatur et perpetuis temporibus conservetur inviolabiliter nostram deprecatus est magnificentiam ut super hoc nostre auctoritatis preceptum fieri dignaremur Cujus petitionem ratam judicantes hoc altitudinis nostre preceptum illis fieri jussimus per quod omnimodis firmamus atque jubemus ut nunquam vel nusquam ex rebus in prefato privilegio consistentibus a nemine mortalium quicquam temptetur evellere vel diminuere sed sicut in prefato privilegio constat esse prefinitum in cunctis ita inviolabiliter nostris futurisque temporibus maneat firmum atque inconvulsum Et ut hec nostre confirmationis auctoritas nostris futurisque temporibus majorem in Dei nomine obtineat vigorem manu propria subter eam firmavimus et annuli nostri impressione subsigillari jussimus Signum Karoli gloriosissimi regis Folchrichus diaconus ad vicem Hludovici recognovit et subscripsit Data XVIII kalendas julii anno XVIIII domni Karoli gloriosissimi regis indictione VII Actum Tussiaco villa in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter