Charter Document - 02030021
Charter Number: 02030021
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0858
Date Type: Internal
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0858
Date Type: Internal
View Map
Charter:
Anno incarnationis Dominice DCCCLVIII siquidem et gloriosissimi Karoli serenissimi regis XVIII in nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi Jonas superna preveniente clementia Eduorum episcopus perpendens quia dum in hac mortalitate vivitur sine terrenarum rerum adminiculo Deo a mortalibus non servitur et pastoris officium esse ut gregibus sibi creditis geminam pastionem impendere debeat spiritalem videlicet et carnalem quoniam dum carnalia eis congruenter impenduntur adhibito spiritali labore uberius in eis salubria queque excrescunt et quia ubi hec provida ac rationabili distributione non impenduntur necesse est ut illa negligantur Idcirco de facultatibus ecclesie cui Deo miserante deservio canonicorum cotui michi commisso aliquid subsidium sicut in subsequentibus declaratur conferre studui Ductus ergo honore Domini nostri Jesu Christi eorumque saluti pastorali sollicitudine prospicere gestiens dignum equumque judicans pro viribus eis ferre debere consultum secundum canonicam auctoritatem adhibito consensu presbyterorum diaconorum ac totius sequentis ordinis ejusdem ecclesie ob divini cultus amorem superaddere studui eis secundum quod ratio dictavit quantum necessaria fore existimavi Primum enim prospiciens illorum habitum officinarum inconvenientem et pene nullum esse comparatione aliorum juxta morem aliarum urbium claustra illis construere officinasque congruentiores et aptiores ad usus eorum edificare studui Et licet quedam ecclesiastice res ad supplementum eorum et victum administrandum a predecessoribus meis illis conlate fuissent tamen pro quantitate sui atque difficultate itineris quia longius ab urbe distabant penuriam sepissime pati solebant quotidiani victus Ut ergo penitus hec occasio tolleretur receptis eisdem rebus atque militaribus viris distributis id est Caramanno et Tillido villis cum Fisciaco ad se pertinente delegavi in usus eorum in viciniori et pinguiori loco Marcassolium villam in dominicatam cum omni integritate sui Simpiniacum etiam villam similiter indominicatam ad quotidianum potum eis administrandum superaddens etiam beneficium quod ex eodem fundo Ragefredus quondam habuit ut idem predium cum omnibus ad se pertinentibus eorum usibus deserviat Has ergo villas cum omnibus ad se pertinentibus simul cum Aulaciaco villa que olim a domno Motoino eis conlata fuerat predictis canonicis matris ecclesie sancti Nazarii episcopali auctoritate cedimus et perpetualiter deservituras mancipamus et non solum hec verum et illa que noviter a canonicis ejusdem matris ecclesie de propriis sumtibus ibidem data sunt et ab aliis fidelibus deinceps conlata fuerint in usus famulorum Dei in integrum cedant quatinus his ad supplementum sui utcumque suffulti devotiores in Christi militia existant et non solum pro principibus et rectoribus ecclesie ejusdem sed etiam pro statu totius sancte Ecclesie jugiter divinam exorent misericordiam Sed quoniam sepissime evenire solet ut bene pieque ob divini cultus honorem ordinata multifaria occasione convellantur ideo necessarium judicavi hoc privilegium pontificalis auctoritatis fieri et affimari debere ut videlicet de supradictis rebus nichil qualibet occasione aut a me aut a successoribus meis auferatur Sed neque pro eisdem rebus alicujus terreni servitii aut muneris ob eis exigatur et quinquagenarius numerus canonicorum non transgrediatur donec Deo opitulante predicte res augmententur Vos igitur o successores mei quos divina pietas eidem sedi pastores substituerit humiliter obsecro et per Dominum nostrum Jesum Christum pastorum omnium pastorem precibus quibus valeo paternitatem vestram imploro ut hanc constitutionem auctoritatis nostre ob divine servitutis honorem factam ratam acceptamque habeatis eamque ita conservetis et conservari inviolabiliter faciatis sicuti vultis a successoribus vestris pia vestra indissolubiliter conservari quatenus quod absit non de convulsione aut subtractione aut diminutione aliquem lapsum incurratis sed magis de conservatione et superadditione liberalissime pietatis vestre premium apud Deum adquiratis verum si ad votum nostrum hec res cesserit vestraque voluntas nostris humillimis petitionibus faverit non solum michi qui hoc facere studui sed et vobis a quibus constiterit observari plenissimam mercedem a Domino constat retribui Hanc ergo privilegii chartulam tam de supradictis rebus quam etiam de his que ipsi canonici intra vel extra urbem videntur habere non solum manu pravitatis nostre scripto verum etiam insignium virorum episcoporum videlicet et abbatum ceterarumque spectabilium personarum manuum confirmatione roborari decrevimus Jonas humilis Eduorum episcopus hoc privilegium a me factum ob divini cultus amorem roboravi et subscripsi Remigius humilis episcopus relegi et subscripsi Isaac humilis episcopus relegi et subscripsi Ebo indignus Gratianopolitanus episcopus ss Godesaldus Cabilonensis episcopus ss Teutramnus humilis episcopus relegi et subscripsi Brindingus Matiscensis episcopus ss Abbo Mauriennensis episcopus ss Remigius Diensis episcopus ss Ratbertus ac si indignus Valentinensis episcopus ss Theodmundus humilis diaconus scripsi et subscripsi Elradus licet indignus corepiscopus ss Bernardus abbas Melundensis monasterii ss Ado indignus presbyter ss Manno presbyter ss Godrannus presbyter ss Rando humilis abbas ss Data XIII kalendas junii anno XVIII regnante Karolo gloriosissimo rege indictione VII Actum in territorio Lingonensi in monasterio sanctorum Geminorum in Dei nomine feliciter Amen