utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02030031

Charter Number: 02030031
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 0938
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
In nomine Domini Dei eterni et Salvatoris nostri Jesu Christi notum esse volumus tam presentibus quam futuris hujus matris nostre Eduensis scilicet ecclesie fidelibus et filiis omnis congregatio incliti testis Christi Nazarii quam sepissime viscera pietatis nostre pulsaverit Ingrannus honorabilis et carus Gisleberti comitis vasallus ut sibi quandam portionem proprietatis nostre ad mensam fratrum pertinentem subscriptione precarie confirmare dignaremur que scilicet res sunt site in comitatu Belnensi in villa Bullientis mansi scilicet tres vestiti et absitates quinque pertinentes ad Biliniacum fiscum Sed quia hoc jamdictus vir suis precibus evincere nequibat introduxit secum prelibatum comitem insuper et domnum Hildebodum nostrum quidem ab incunabulis nutritum nuper vero Cabilonensium Deo ordinante creatum episcopum Quorum precibus evicti jam tandem ei copimus humanitatis aperire sinum ideoque illi hujus communis decreti precepimus scripturam fieri in quo decernentes confirmamus [] signatas res sepe memoratus Ingrannus et uxor sua Wandalmodis in vita sua teneant atque possideant ea quidem tenore ut annis singulis missa sancti Nazarii duos denariorum solidos ad mensam fratrum reddant In recompensatione vero hujus rei dedit partibus nostris isdem vir omnem alodum suum quem in jam dicta villa adquisierat ex Alone fratre Oydelardi quondam archipresbyteri per instrumenta cartarum reddens nobis ipsas cartas et omnes conquistos suos addens insuper novam ex latere suo et conjugis sue cartam Ut ergo hec omnia per succedentia tempora inconvulsa maneant manibus propriis ex nominum subscriptionibus subter dignum jussimus roborare Actum Augustiduno publice feliciter in Domino Amen Rodmundus sancte Eduensis ecclesie huic scripto assensum prebui et subscripsi Gerardus humilis archidiaconus subscripsi Hildebodus episcopus huic decreto subscripsi Teotbertus humilis archidiaconus subscripsi Bernardus humilis decanus subscripsi Radaldus humilis prepositus subscripsi Amelius humilis archipresbyter subscripsi Idgrinus archipresbyter subscripsi Eriveus levita subscripsi Signum Arlegii Aydoardus humilis precentor subscripsi Odulmannus humilis subscripsi Signum Wandrici Ego Lambertus scripsi et subscripsi Girbaldus humilis hujus operis minister relegi et subscripsi Data V idus januarii anno secundo regnante Ludovico rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter