utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02030041

Charter Number: 02030041
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 0865
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi Jonas divina providente clementia Augustudunensis ecclesie episcopus Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei Ecclesie et precipue successoribus nostris quia venerabilis vir atque religiosus Tanchradus nomine accepta a nobis licentia oratorium de propriis sumtibus construxit simul cum sua conjuge christianissima femina que vocatur Rictrudis in pago Augustudunense in villa que vocatur Lanoscla quam ipse de densitate silvarum ad agriculturam et habitationem hominum exercendo et excolendo perducere studuit deprecatique sunt simul nostram pastoralem sollicitudinem quatinus idem oratorium eorum opere constructum ad debitas omnipotenti laudes persolvendas ex more consecraremus Quorum devotionem animadvertentes etiam dotem ejusdem basilice secundum consuetudinem requirere procuravimus et ipsi prout ratio dictabat studiosissime adimplere studuerunt ea videlicet ibidem ad hoc opus deputantes que subtus adnexa demonstrant Sed quia contigit prius illos ab hac luce migrare quam otii nobis fuisset et congruentia loci et temporis nobis ambobus dictaret ut illorum laudabile desiderium in consecratione ejusdem basilice ad effectum perducere potuissemus ne eorum opus et studium frustatum esse videretur mox ut occupatum fuit quod illis viventibus promisimus hoc post illorum obitum adimplere curavimus exhortando et commonendo filios eorum ut vestigia parentum sequentes eorumque bonam voluntatem imitantes in sancte religionis studio et christianitatis opere vigilantissime excrescant et semper que placita sunt Deo adjuvante se divina illius gratia agere satagant Illis ergo pro posse et sapere cum Dei omnipotentis adjutorio hoc totum servare se velle pollicentibus predictum oratorium ad persolvendum ibidem divinum jugiter officium IV idus aprilis in honore Dei omnipotentis et veneratione sancti Cyrici egregii martyris solemni officio dedicavimus Ego itaque in Dei nomine Achardus pro amore omnipotentis Dei et eterna memoria supranominati genitoris atque genitricis mee necnon etiam pro remedio animarum eorum atque pro absolutione delictorum meorum secundum paternam ordinationem et maternam dispositionem dono predicte case Dei sancti Cyrici martyris incliti cum consensu carissimi germani mei Achemundi de rebus proprietatis mee que mihi hereditario jure de paterno dato atque materno advenerunt id est casalem unum in quo idem oratorium sancti Cyrici patris nostri opere constructum esse videtur cum adherenti sylva qui habet terminationes in uno latere mansum indominicatum ejusdem donatoris et viam publicam in una fronte terram Grimaldi et guttam mortuam in altero latere terram ipsius donatoris quam vocant exartum Helico in quarto terram Grumal Dono etiam in loco qui appellatur Biat terram arabilem ad modios XII que habet terminationes in uno latere silvam ejusdem donatoris in altero latere terram sancte Marie in tertio latere rivum decurrentem in quarto vero latere terram ipsius Achardi infra istas terminationes totum et ad integrum Dono etiam in Marvanto pratum unum ad carra XX quod habet in duabus partibus viam et in aliis duabus partibus terram Grimaldi Dono etiam in Alciato villa vineam unam ad modios XX que habet in duobus lateribus viam in tertio latere vineam Ragentei in quarta vero fronte terram ipsius donatoris infra istas terminationes totum et ad integrum Dono etiam in supradicta villa Lanoscla mansum vestitum unum cum omni super posito et terris et pratis ad ipsum aspicientibus et cum mancipiis supra commanentibus quorum hec sunt nomina superius denominata de meo jure et potestate in illius case Dei et rectorum ejus dono atque transfundo perpetualiter cum potestate ad faciendum ex hiis omnibus quicquid juste et rationabiliter judicaverint et ut omni tempore ab infestatione heredum sit quieta libere eandem basilicam cum omnibus rebus ad se pertinentibus jure ecclesie sancti Nazarii contradimus perpetualiter deservituram mancipamus ea conditione et firmitate ut annis singulis persolvatur inde a me vel ab heredibus meis in festivitate sancti Nazarii de cera libram I Si quis vero quod futurum esse non credo si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quelibet opposita persona contra hanc donationem vel dotationem a me plenissima voluntate factam aliquid dicere vel calumniare voluerit sua repetitio nullum obtineat effectum sed insuper qui litem intulerit auri uncias VI coactus exsolvat et presens hec donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum supradicta villa publice Signum Achardi qui hanc donationem fieri et firmari rogavit Signum Adchamundi fratris ejus qui consensit S Arnulfi S Ragentei S Volberti S item Ragentei S Hildemodi S Fulcherici S Adelongi S Aglivi S Bermundi S Warlanni Arnulfus clericus scripsit et subscripsit Data in mense aprilis die quo supra anno XXV regnante domino Karolo rege in Dei nomine feliciter
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter