utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02030042

Charter Number: 02030042
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0968 - 0975
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quicquid rationabiliter et regulariter impetratum metu cujus cumque remotionis seu calliditatis fructu are videtur necesse est ut ita roboretur scripturarum testamentis ne postmodum violari possit ullius falisitatis figmentis Quamobrem Gerardus divina propitiante miseratione humilis Eduorum episcopus notum fore glis cimus omnibus nostris successoribus futuris scilicet atque presentibus quoniam cum apud Eduam moraremur urbem adiit ante obtutum nostrum Rodulfus cardinalis archidiaconus demonstrans qualiter Ansedeus miles volebat a nobis impetrare quandam ecclesiam que est in pago Augustudunensi in villa Vitriaco sacrata in honore sancte Marie Virginis si tamen nostrum mererentur habere assensum Nos enim audivimus rectum esse quod postulat precepimus ei tale scriptum nostre auctoritatis fieri ut diebus quibus Ansedeus et filius ejus equivoco et unus heres filii ejus qui de matrimonio exiit in presteriam ecclesiam teneant atque possideant nullo interim removente vel subripiente ea tamen ratione ut sinodalia servitia solvere non negligant Et ut hoc scriptum omni tempore stabile permaneat manibus propriis firmavimus et fidelibus nostris ad roborandum tradi jussimus Actum Augustuduno feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter