Charter Document - 02030047
Charter Number: 02030047
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0906
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0906
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Cum in definitionibus idonea sunt adhibenda testimonia necesse est tamen ut quicquid ad legitimam unius cujusque destinatum fuerit oportunitatem ita scripturarum consignetur testamentis quatinus cognosci possit ratio veritatis cum ante presentiam deducta fuerit inquirentis Quamobrem Walo Dei dispensante miseratione humilis Eduorum episcopus notum esse volumus omnibus Dei et sancte Ecclesie fidelibus tam presentibus quam et futuris quoniam cum apud prefatam moraremur urbem adierunt presentiam nostram fideles nostri Gerfredus honorabilis ipsius nostre ecclesie abbas et archidiaconus et Winetarius noster fidelis vassallus innotescentes paternitati nostre qualiter quasdam res utriusque partis utilitatibus aptas inter se commutare volebant si nostrum mererentur assensum alter quidem ex sua proprietate alter ex rebus sui beneficii Dederat itaque supranominatus Winetarius ex rebus sui beneficii partibus memorati Gerfredi in pago Belnensi in villa Balbiniaco campum ubi medietas capelle sita est que est sacrata in honore sancti Leodegarii qui habet in longum perticas X in superiore capite perticas VI in subteriori perticas III Dedit etiam in monte Montido vineam habentem in longum perticas decem et novem in uno capite perticas V in altera tres et V Dedit similiter alteram vineam in Craia habentem in longum perticas X in superiori parte perticas VIII in subteriori V Dedit e contra sepe dictus Gerfredus pro recompensatione supradictarum rerum ex rebus sue proprietatis campum juxta eandem capellam habentem in longum perticas XXI in latum perticas VI Dedit et vineam eidem campo adherentem habentem in longum perticas octo et pedes duos in latum perticas V juxta quam dedit et alium campum habentem in longum perticas undecim et dimidiam in latum perticas VI Dederat similiter vineam in Orbania habentem in longum perticas decem et novem in uno capite perticas V in altero III Nos igitur hanc commutationem ad utriusque congruentiam bene convenire perspicientes per amborum petitionem et per consensum Arduini venerabilis Colticensis abbatis ad cujus abbatiam beneficium jam dicti aspiciebat Winetharii jussimus hoc nostri assensus testamentum fieri per quod statuentes confirmamus ut quod pars alteri juste et rationabiliter contulit parti jure firmissimo maneat inconcussum nullo removente aut dirumpetne Ut autem hujus confirmationis commutationis deliberatio pleniorem obtineat firmitatem manu propria eam firmavimus et eorum manibus quorum in subjectis tenentur nomina subter jussimus roborari Actum supradicta urbe Augustiduno feliciter in Domino Amen