utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02030050

Charter Number: 02030050
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0677
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire de l'Eglise d'Autun
map View Map
Charter:
Ego Leodegarius etsi indignus Heduorum episcopus septimo episcopatus mei anno considerans varias rerum mutationes sed et inevitabilem mortis terminum ac formidabilem judicii et cunctis tremendam districtionem judicis horam simulque pro his et hujuscemodi ad illam disciplinam recurrens quæ præcipit date et dabitur vobis et facite vobis amicos de mammona iniquitatis qui vos recipiant in cœlis et illud recordans Sapientiæ monentis redemptio animœ viri divitiœ ejus et sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum pro amore divinitatis pro remissione peccatorum pro pia quoque recordatione domni Clotharii et Badehildis reginæ pro statu necne regis Theoderici et regni ac cunctorum procerum ejus præcipue pro his qui in dicendis rebus conquirendis adjutores donatores et conlaboratores nobis extiterint dono trado transfundo et heredem statuo ecclesiam beati Nazarii titulum mei præsulatus de rebus meis hoc est de Mariniaco villa quæ jacet super Icaunam fluvium quam mihi jamdicta regina de proprio suo in proprium meum delegavit et per regale instrumentum carthæ habere concessit nec minus et de Tiliniaco villa quæ de jure materno ab avis et proavis mihi competit et est super fluvium Sagonnam necnon et de Olgia ac de Canavis villa quam de Bodilone et Sigrada Deo devota conquisivi cujus terra sita est tam infra castrum Divionem quam circa Quas villas cum catallis suis servis utriusque sexus terris vineis pratis aquis stangnis cursibus recursibus silvis pascuis majoris peculii vel minoris de statu nostro proprio in statum matriculæ nostræ quam ad ostium ecclesiæ sancti Nazarii fabricavimus cum omnibus suis appenditiis delegamus secernimus transfundimus ea ratione ut a præposito ejusdem matriculæ Bercario quam a successoribus ejus quos nostri successores pontifices ordinaverint quadraginta fratres cotidiana diaria et stipendia omni tempore accipiant ut liberius pro salute regni et principum ac totius orbis Deum deprecari possint Si vero ullus majorum heredum vel minorum nostrorum aut alicujus personæ homo hanc nostram et communem elemosinam et hujus instrumenti cartham violare præsumpserit ut reus majestatis noverit se coram majore palacii vel capite vel centum libris auri multandum Episcopis autem successoribus nostris hæc ita observari volumus sicut et plura in partem illorum contulimus et sicut hæc coram Deo digna consideraverint Si vero deinceps alicujus obstinatio contra hæc se erexerit noverit se etiam quinquaginta quattuor episcoporum qui a principibus nostris Crisciaco congregati sunt quibus præsentibus vel quorum consilio hanc donationem ecclesiæ matriculæque nostræ celebravimus et nostra quamvis extrema auctoritate excommunicatum et invocatione sanctæ Trinitatis potestate beati Petri apostolorum principis cum Juda traditore Domini qui loculos habens æque res Domini furabatur et pauperum æternaliter dampnandum et cum Dathan et Abiron quos vivos terra absorbuit inconsueta et desperabili morte in omnium viventium terrore nisi digna satisfactione resipuerit profligatum in perpetuum puniendum Amen Amen Acta Crisciaco publice tercio anno regni Theoderici regis Ego episcopus Leodegarius huic donationi factæ sub anathemate subscribo et manu propria firmo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter