utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02040030

Charter Number: 02040030
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1198 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Guillemus Dei gratia abbas Corbiniaci notum facio tam presentibus quam futuris quia Hugo de sancto Nazario laude et assensu Petronille uxoris sue invadiavit in presentia mea coram testibus idoneis Hugoni Tuebuef fratri meo unam domum que est Corbiniaci pro IIII libris giemensium Invadiavit etiam eidem olcham et petiam terre que fuit in territorio Marigniaci et duas culcitras atque duo pulvinaria pro LX solidis giemensium tali modo quod H de sancto Nazario unam de istis gageriis sine altera cum voluerit redimere potuerit si nummos reddet in valore quo erant quando gagerie fuerunt facte Tunc namque valebant L et VI solidi giemensium argenti marcam trecensem Ne autem aliquod litigium vel controversia in posterum ex hoc inter predictos H Tuebuef et H de sancto Nazario oriatur ad utriusque preces hoc scriptum inde fieri et sigilli nostri munimine roborari diligenter curavimus Testes sunt Petrus sacrista Ascherius monachus Hugo de Aliri Robertus miles de Davaun Petrus pistellus de Moncellis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter