utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02050003

Charter Number: 02050003
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1079 - 1085
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine Domini Dei eterni et Salvatoris nostri Jesu Christi Odo divina providente clementia Burgundionum dux Si petitionibus fidelium nostrorum aurem serenitatis nostre accomodamus pro futurum nobis ad eternam beatitudinem facilius obtinendam procul dubio confidimus Quapropter omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium tam presentium quam etiam futurorum religiositas noverit quia domini et fideles nostri Agano episcopus Walterius decanus Norigaudus precentor Sevinus prepositus Ugo archidiaconus consentientibus ceteris sancti Nazarii ecclesiæ filiis nostram adierunt presentiam residentibus nobis apud Beliniacum obnixe postulantes ut duas feminas hominibus ex potestate sancti Nazarii conubio copulatas nobis vero servitutis vinculo obnoxias unam ex potestate sancti Juliani nomine Mariam aliam ex potestate Roboris nomine Avilinam ob facinorum nostrorum remissionem generalitati eorum adicere ecclesiæ sancti Nazarii concedere donum facere super altare ejus offerre dignaremur Placuit itaque sublimitati nostræ eorum saluberrimis adquiescere postulationibus et venientibus nobis apud Augustidunum illuc enim promiseramus nos venturos et quæ imperfecta erant usque ad perfectum deducturos eorum petitionibus satisfacturos predictas mulieres viris prelibati martiris ut superius dictum est legali conjugio conjunctas nobis autem servitutis jugo subnexas cum filiis et filiabus suis ob salutem animæ nostræ parentumque nostrorum in pace habendas perpetuis temporibus possidendas generalitati eorum adjecimus sancto Nazario concessimus donum libenter facientes super altare ejus suppliciter offerentes quicquid calumnie pro illis in potestate nos fratres et successores nostri habebamus vel habituri eramus relinquentes voluntati eorum clericorum per omnia obsequentes Hujus quoque largitionis stabilitatem nostre auctoritatis precepto confirmamus et nostris futurisque temporibus corde pleno animo volente sine dolo mansuram esse volumus precipientesque jubemus ut sicut aliæ noscuntur perpetualiter habere et possidere ecclesiæ dona regum et imperatorum per precepta eorum ita deinceps per hoc nostrum preceptum plenius in Dei nomine confirmatum nullo inquietante sed Deo auxiliante suprataxadas mulieres cum progenie progressa et progressura prefata ecclesia sancti Nazarii et clerici ibidem Deo servientes et servituri presentes et futuri cum tranquillitate habeant et perhenniter possideant Si quis autem quod absit ex hoc ecclesiæ fraudari voluerit sciat se nostræ contemptorem esse auctoritatis et nostro procerumque nostrorum judicio sententiam contemptoris donec resipiscat in eo esse retorquendam si vero non resipuerit sed incepta pertinacia perseveraverit nusquam recogitans Dei potestatem nec reminiscans mandatorum suorum justorum noverit se cum Dathan et Abiron quos vivos terra absorbuit et cum his qui dixerunt Deo recede a nobis locum habiturum et cum illo qui ea quæ pauperibus eroganda erant loculos habens furabatur eterno supplicio mansurum non cum justis et fidelibus regnaturum sed cum impiis et peccatoribus periturum Ut autem hoc nostræ auctoritatis preceptum per succedentia annorum curricula verius habeatur melius credatur firmius observetur non solum signi nostri cognitione illud subter insigniri curavimus verum etiam nobilium virorum tam clericorum quam laicorum manibus corroborari et signis eorum adsignari precepimus Actum apud Eduam civitatem publice in Dei nomine feliciter amen Signum Odonis ducis qui hoc preceptum fieri et firmari rogavit Signum Hugonis de Monte Sancti Johannis Signum Odonis vicarii Signum Pontii Rebellensis Signum Aganonis episcopi Signum Walterii decani Signum Ugonis abbatis Signum Widonis archidiaconi Signum Norigaudi Signum Sevini prepositi Signum Idmari Signum Ugonis archidiaconi Signum Constantii Signum Arvini Signum Frodmundi Signum Ansirici Signum Sevini Signum Poncii Rotbertus notarius ad vicem Rotberti cancellarii scripsit Hoc preceptum factum est XIII kalendas octobris in penultima ebdomada ejusdem mensis quarta feria Odone ducatum regente Aganone episcopali cathedra sedente Philippo gentibus imperante Gregorio maximo pontifice
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter