utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02050030

Charter Number: 02050030
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1246
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Nos officialis Eduensis universis notum facimus quod Stephaneta uxor donni Laurencii de Chaalon in nostra presentia recognovit se vendidisse et imperpetuum quitavisse pro evidenti necessitate sua domino Humberto de Edua canonico Eduensi et abbati Sancti Petri Eduensis viginti duos denarios censuales quos habet annuatim in prato et in terra de Buat in festo sancti Symphoriani pro precio quadraginta solidorum Dyvionensium eidem Stephanete a dicto Humberto in pecunia numerata jam solutorum Quam venditionem pariter et quitationem laudaverunt pariter et concesserunt Dampnons uxor Robini et Galterus clericus liberi dicte Stephanete Robinus maritus dicte Dampnete fide corporali prestita promittentes omnes predicti dictam venditionem et quitationem dicto Humberto in pace tenere et contra omnes bona fide et super omnia bona sua efficaciter garantire In cujus rei testimonium ad preces et instanciam omnium predictorum sigillum curie Eduensis presentibus litteris apposuimus in firmamentem Actum anno Domini MCC quadragesimo sexto mense januario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter