utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02060118

Charter Number: 02060118
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1258
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.73)
map View Map
Charter:
Nos Stephanus de Neblans et Margareta ejus uxor notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos non coacti non circumventi [] laude et assensu nobilis viri Hugonis domini de Neblans patris mei Stephani reverendo patri Girardo Dei gratia Eduensi episcopo medietatem castri et tocius castellanie de Glane cum omnibus appendiciis et pertinenciis dicti castri et omnibus videlicet hominibus possessionibus redditibus et aliis costumis omnimoda justicia juribus vel quasi quibuscumque aliis que omnia a dicto episcopo tenemus in feodum ligium cum omnibus ad dictum castrum pertinentibus salvo tamen jure alieno pignoribus obligamus pro IIIIe libris Viennensium bonorum et legalium quas confitemur a dicto episcopo recepisse in pecunia numerata Hanc autem obligationem et gageriam promittimus per juramentum nostrum corporaliter prestitum inviolabiliter observare et contra omnes efficaciter garantire Promittimus etiam per juramentum nostrum quod durante obligatione et gageria nichil de fructibus ipsius accipiemus nec super hoc dictum episcopum molestabimus nec faciemus per alium in aliquo molestari supponentes nos specialiter et expresse juridictioni venerabilis patris nostri Guillermi Dei gratia archiepiscopi Bisuntinensis et successorum suorum ita quod ubicunque fuerimus in persona nostra sentenciam excommunicationis et in terram nostram sentenciam interdicti proferat idem archiepiscopus vel successor ipsius qui pro tempore fuerit et etiam coherceat nos si defecerimus quod absit in aliquo predictorum Abrenunciantes [] In cujus rei testimonium sigillum venerabilis patris Guillermi archiepiscopi Bisuntinensis presentibus litteris [] Actum et datum anno Domini MCC quinquagesimo octavo mense augusti
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter