utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02060126

Charter Number: 02060126
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1270
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.78)
map View Map
Charter:
Nos Guillermus archipresbiter Eduensis nos Bertholomeus archipresbiter de Kadrellis et nos Petrus archipresbiter Belnensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod anno Domini MCC septuagesimo die jovis post festum beati Nazarii apud Tholonum in domo presbiterali dicti loci Renaudinus clericus de domo Dei de Tholono sciens prudens et spontaneus in nostra et reverendi patris domini Girardi Dei gratia episcopi Eduensis domini Girardi incurati de Roseriis domini Guidonis de Memillo et domini Guillermi Sechaut militum Gaufridi incurati de Sancto Nicecyo et magistri Egidii curati de Males presentia confitetur et asserit per juramentum suum super hoc ad sancta Dei evangelia corporaliter prestitum quod in prima fundatione dicte domus Dei de Tholono Bernardus laycus institutus fuit rector et magister dicte domus Dei per prefatum dominum Girardum episcopum Eduensem deinde post mortem dicti Bernardi Bertholomeus de Vandonesses clericus fuit ibidem similiter institutus rector et magister per prefatum dominum Girardum episcopum Eduensem Procedente vero tempore dominus Leobaldus presbiter ad liberam resignationem dicti Bertholomei fuit per predictum dominum episcopum Eduensem institutus rector et magister dicte domus Dei Post modum ipso Leobaldo defuncto memoratus Renaudinus remansit et fuit procurator institutus dicte domus Dei per dictum dominum episcopum Eduensem et claves dicte domus tenebat et servabat tamquam rector nomine predicti domini episcopi Eduensis Qui quidem Renaudinus videns ut asserit per predictum juramentum quod non habebat ibidem unde ipse et fratres et sorores dicte domus Dei possent commode sustentari adiit dominum episcopum sequendo ipsum apud Cabilonem apud Campum Canotum apud Magollum et ad ultimum apud Eduam et ibidem significavit dicto domino episcopo necessitatem et egestatem dicte domus supplicans ut super hoc dictus dominus episcopus consilium apponeret opportunum et dominus episcopus cum ipse esset in procurtu itineris apud Lugdunum et opporteret ipsum diu agere in remotis precepit magistro Nicholao officiali Eduensi ut super hoc consilium loco sui apponere non differret quod tamen dictus officialis ut asserit dictus Regnaudinus distulit effectui mancipare Processu vero temporis dictus Regnaudinus ad dictam domum Dei rediens per fratrum Johannem conversum prioratus de Paredo auctoritate et mandato prioris de Paredo fuit ejectus et expulsus a dicta domo Dei et clavibus ipsius domus spoliatus per conversum predictum qui etiam dixit et inhibuit minas eidem inferendo et terrores ne decetero dictam domum intrare presumeret aut etiam oculos dirigere ad eandem Dictus vero Regnaudinus post spoliationem hujus necessitate et inedia famis compulsus accessit ad priorem de Paredo ut inedie sue et egestati possit consulere claves dicte domus Dei recepit ab eodem priore et juravit eidem quod in dicta domo Dei pro dicto priore non pro dicto domino episcopo se teneret et quod dictas claves eidem priori ad requisitionem suam redderet Dictus tamen Regnaudinus saniori usus consilio ut dicebat ad cor rediens et penitens et de eo quod tam temerarium et illicitum juramentum subierat supplicavit eidem predicto domino episcopo in presentia omnium nostrorum predictorum ut super hujusmodi illicito et temerario juramento cum eodem dispensaret petens super hoc absolvi et sibi penitentiam injungi a domino episcopo supradicto Prefatus vero dominus episcopus considerans ut dicebat predictum juramentum temerarium et illicitum extetisse dicto Regnaudino super hoc auctoritate ordinaria in quantum poterat dispensavit ipsum absolvens et pro modo culpe penitentiam injungendo Nos vero prefati archipresbiteri ad hoc specialiter a predicto domino episcopo vocati et rogati predicte confessioni et assertioni dicti Regnaudini interfuimus et ad requisitionem dicti domini episcopi litteris presentibus sigilla nostra apponimus in testimonium premissorum Datum et actum anno die et loco predictis et presentibus supradictis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter