utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02060136

Charter Number: 02060136
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1249 - 1286
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Reverendo patri ac domino karissimo suo Jacobo Dei gratia Eduensi episcopo Petrus decanus Vergeii salutem cum omni reverentia paratam ad ejus beneplacita voluntatis Transcriptum littere reverendi in Christo patris Anselli Dei gratia condam Eduensis episcopi super presentatione et confirmatione ac mandato obediencie et decanatu meo Vergiacensi vobis mitto sicut mihi pridic dixistis de verbo ad verbum Ansellus Dei gratia Eduensis episcopus dilectis suis capitulo Vergeii salutem in Domino Noveritis quod nos ad presentationem decani et capituli Eduensis discretum virum Petrum Le Vert concanonicum vestrum investivimus de cura decanatus ecclesie Vergeii mandantes vobis quatinus dicto Petro obedienciam et reverenciam tanquam decano vestro exhibeatis Actum anno Domini MCCXL nono die dominica post octabas beati Johannis Baptiste Et si transcriptum hoc non sufficiat litteram vobis portabo ad vestre beneplacita voluntatis Datum Vergeii sub sigillo meo sabbato post octabas apostolorum Petri et Pauli anno Domini MCC octogesimo VI
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter