utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02070003

Charter Number: 02070003
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1170
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod dominus Archimbaldus Albus pro redemptione anime sue suorumque antecessorum locum qui dicitur ad Aquam Spersam qui situetur in episcopatu Eduensi atque in parrochia Sancti Boniti Deo et sancto Nazario ad opus pauperum per manum domni Norigaldi Eduensium episcopi libere atque sine omni retentu dedit Deinde si quis ex illis qui terras vel aliquas possessiones possidet vel ab aliis ab eo habentibus huic loco dare voluerit concessit Fratribus vero ibi Deo servientibus cursum silvarum suarum ad omnia sua necessaria facienda et etiam ad porcos ibi impinguandos tempore glandium et decursus aquarum ad molendina ibi edificanda largitus est Pascua autem omnibus in loco illo morantibus ad opus animalium tam in nemoribus quam pratis fenis inde remotis prebuit quod supra dictum donum pater et filius cum sacramento firmaverunt atque conjunx sua laudavit Ministros etiam sue terre ad hoc idem cogerunt eo videlicet tenore ut neque ipse neque alius quem cogere possunt ullum hominem neque suum neque alienum neque res eorum infra certos terminos hujus loci capiant Iterum precepit ut quicumque sibi in hereditatem succederet supradictum sacramentum facere non differret Si autem differre voluerit per justiciam episcoporum ad hoc idem adducatur Ministri vero sicuti unus post alium venerint simili modo sacramentum faciant Testes hujus doni sunt episcopus Eduensis nomine Norigaldus per manum cujus hoc donum fuit factum Lambertus de Spiriaco canonicus Eduensis Lambertus archipresbiter Sancte Marie Arulfus qui locum istum primitus edificare cepit Bernardus et Johannes ibi morantes Stephanus prepositus atque frater ejus Josserannus Bernardus et Robertus de Sarcellis Umfredus de Veto Durannus de Monte Malardo Notum iterum fiat quod si aliquis hic manens aliquam injuriam domino Archimbaldo vel alicui de suis fecerit ille qui domum hanc in manu sua habuerit proclamationem faciat Si autem ille qui injuriam fecerit ad justitiam venire voluerit per manum ipsius bene erit Sin autem eum vel sua infra locum istum capere audebit Sciant iterum omnes quod dominus Henricus Eduensis episcopus quinque solidos debitales quos habebat in ecclesia predicta Sancti Boniti pro redemptione anime sue ecclesie domui hospitali et fratribus de Aqua Spersa dedit et concessit Hoc testantur Durannus archipresbiter Gauterius archipresbiter Durannus archipresbiter Bernardus sacerdos hospitalis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter