utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02070007

Charter Number: 02070007
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1168 - 1192
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Hugo dux Burgundie notum esse volo tam presentibus quam futuri quod annuatim de Toilone homines C solidos et homines de Alisia et de Flaviniaco qui ad episcopum pertinent C solidos michi pro salvamento donant eo tenore quod eos nummos non pro redditu neque pro consuetudine requiram Sed quoniam prefati homines in salvamento nostro amplius esse noluerint memoratam pecuniam amplius reddere non tenebuntur sed omnino liberi et quieti erga me absque ira et rancore et absque omni occasione remanebunt Et ego eos et eorum possessiones de quibus investiti sunt bona fide custodire et salvare debeo quamdiu justicie stare voluerint ubi debebunt Eandem habeo conventionem hominibus de Masnilo qui similiter annuatim C solidos michi pro salvamento donant ita quod ex quo in salvamento nostro amplius esse noluerint ipsi quoque sicut et de aliis dictum est omnino liberi et quieti remanebunt Preterea si voluerint licebit omnibus predictis simul vel parti eorum de salvamento exire et si omnes exierint omnes de toto eo quod michi donant quieti remanebunt Si vero pars exierit de eo quod pro illa parte donatur quieta remanebit et absoluta libera Tota autem hec pecunia in manu mea vel in manu prepositi mei de Castellione reddenda est ita quod si die quo reddi debet non reddetur quum homines sub monebuntur infra quindecim dies id dumtaxat quod de capitali erit sine occasione reddant et sine aliqua emendatione
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter