utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02070013

Charter Number: 02070013
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1181
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Lucius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Eduensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Ad exercendam quam habes in commissa tibi ecclesia potestatem apostolica tibi debet auctoritas non deesse ut fraternitas tua que circa profectum ipsius ecclesie prudenter invigilat de favore nostro vires indubitanter assumat Eapropter venerabilis in Domino frater liberam tibi damus litteris presentibus facultatem ut si quis canonicorum tuorum ad episcopatum fuerit divina ordinatione promotus liceat tibi de prebenda ipsius juxta officium tuum absque appellatione disponere et eam ad honorem Dei et utilitatem ecclesie idonee persone conferre Nulli ergo [] Si quis autem [] Datum Verone X kalendas februarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter