utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02070020

Charter Number: 02070020
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1220
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Hugo Dei gratia Lingonensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis nos una cum venerabili patre Gauterio Eduensi episcopo maliciam terre in qua episcopatus nostri siti sunt principaliter attendentes et frequentes injurias quas nos et nostri pro deffectu justicie sustinemus indempnitati ecclesiarum nostrarum salva auctoritate sedis apostolice taliter duximus providendum quod si excommunicatus a domino Eduensi ad nostram dyocesim transierit nos super hoc requisiti ipsum in nostra dyocesi faciemus excommunicatum publice nuntiari donec satisfecerit competenter precipientes decanis et presbiteris nostris quod in hoc vices nostras suppleant cum fuerint requisiti Si vero terram alicujus baronis vel militis qui similiter terram habeat in episcopatu nostro pro aliquo excessu supposuerit interdicto nos monitione premissa nisi ad considerationem nostram bona fide voluerit emendare nos terram ipsius juridictioni nostre suppositam similiter supponemus interdicto donec fuerit plenarie satisfactum Si vero res ecclesiasticas de episcopatu Eduensi ad nostrum deduci contigerit generaliter precipimus omnibus decanis et presbiteris nostris quod moneant dominum ville in cujus villa predicte res tenebuntur vel baillivum ejus et si noluerint reddere vel recredere pro jure faciendo et capiendo ex tunc in predicta cessent a divinis donec predicte res ad[] fuerint restitute Que omnia supradicta venerabilis vir pater Eduensis episcopus nobis firmiter promisit Et ad majoris vinculi firmitatem nobis mutuo sigillorum nostrorum attestatione voluimus confirmari Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo mense febroario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter