utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02080012

Charter Number: 02080012
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1160 - 1177
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus quia concordia facta fuit inter Stephanum priorem S Salvii et Bertrandum capellanum de ecclesiis S Mauricii et S Petri de Sanisiaco Pars ecclesie sancti Mauricii sine priore erit baptismus spere prandium nuptiale confessiones vigilie Misse mortuorum Tricenaria decima de valle excoriata et ova quesita per villas Tota alia pars ecclesie S Mauricii communis erit inter priorem et capellanum per medium et candele similiter communes in his festis scilicet S Mauricii omnium sanctorum nativitatis Domini purificationis beate Marie Alie vero candele per annum oblate presbyteri sint ad servicium ecclesie Et in ecclesia de Sanisiaco pars presbyteri talis erit baptismus spere prandium nuptiale vigilie mortuorum relevationes feminarum ova quesita per villas in sepulturis habet prior quatuor nummos sine presbytero Confessiones et omnia alia beneficia ecclesie communia sunt per medium inter priorem et presbyterum Candele sunt per medium in his festis in festo apostolorum Petri et Pauli in festo omnium sanctorum in natali Domini in purificatione beate Marie Cetere candele per annum oblate presbyteri sunt ad servicium ecclesie in ecclesia de Rueria partem habebit presbyter de parrochianis suis tantum sicut in ecclesia de Sanisiaco Ceterum de aliis quicquid ibi oblatum fuerit totum erit prioris Postea vero prenominatus prior partem suam harum ecclesiarum prenominato Bertrando in vita sua dedit tali conditione scilicet ut quantumcumque eas guerpierit vel si alia ecclesia ei data fuerit sive habitum religionis acceperit saltem quando obierit illud ultimum donum ecclesie S Salvii in pace dimittat Ut hoc autem ratum permaneat sigillo abbatis S Martini Eduensis cartula ista munita est Hujus rei testes fuerunt Abo monachus Hermannus monachus Rotbertus presbyter de sancto Benigno Gauterius de Arrum presbyter Guillelmus presbyter de Cruso Johannes presbyter de Cisilliaco Rodulfus presbyter de Cruso Guillelmus prepositus et arbiter frater ejus Hugo Barbatus Guillelmus Carpegni Gaufredus de sancto Franchi et multi alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter