utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02080019

Charter Number: 02080019
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1176
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Quoniam que scripto commendantur certius ad memoriam reducuntur ea propter ego Hugo dux Burgundie notum fieri volo quod medietatem stagni Avallonis quam abbas S Martini de Edua atque prior de Avallone sui juris esse dicebant pro remedio anime mee et antecessorum meorum monasterio S Martini in perpetuum concessi atque in manu Achardi venerabilis abbatis prorsus guirpivi De molendino vero si in capite stagni factum fuerit sic definitum est quod tertia pars erit mea tertia pars prioris Avallonis tertia pars molendinarii qui fecerit molendinum Quam vero partem neque dono neque casamento neque alio modo a me aut a meis alienare potero nisi ecclesie jam dicti S Martini Furnum quoque quem pater meus in veteri foro infra parrochiatum monachorum fieri fecit eisdem monachis similiter in perpetuum concedo et ut in posterum ratum habeatur sigilli mei impressione confirmo Hujus rei testes sunt Boso prior Avallonis Nicholaus capellanus meus Gwirricus de Champain canonicus Avallonensis Ansellus famulus meus Wiardus de sancto Juliano Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCLXXVI
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter