utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02080024

Charter Number: 02080024
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1191
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Gaufridus humilis abbas S Martini Eduensis et omnis conventus ecclesie nostre notificamus quod in capitulo nostro concessimus Ysabelli uxori Renaudi viarii Edue plenam participationem omnium beneficiorum spiritualium ecclesie nostre in missis et psalmis tricenariis orationibus helemosynis quantum uni ex fratribus nostris professis Concessimus insuper quod pro salute et requie ejus et antecessorum suorum missa una cotidiana in perpetuum super altare S Crucis celebretur in ejus vita de S Spiritu vel de S Maria vel de S Cruce post ejus obitum pro fidelibus defunctis vel de his de quibus majoris sollempnitatis proprietas exegerit Ad quam missam cantandam duo monachi deputabuntur quorum alter immunis erit a septimanis sacerdotalibus in conventu constitutis Item concessimus eidem quod ejus obitu audito plenum officium mortuorum sicut unus de fratribus nostris defunctis habebit et nomen ejus inter fratres scribetur ut ejus anniversarium annuatim sollempniter celebretur et prebendam ipsa die in helemosyna habeat Donavimus iterum eidem septuaginta solidos de censu nostro apud Morvennum in mense marcio annuales quos Rogerius tunc prepositus de Solmanno et Paredus decanus de Cella juraverunt reddere annuatim sacriste nostro quicumque sit ille et eo modo jurabunt successores eorum prepositi et decani quotiens contigerit eos mutari De quibus redditurus erit idem sacrista triginta solidos ad plenam procurationem conventus ipsa die anniversarii ejusdem Ysabellis faciendam et reliquos XL per quatuor vices in anno videlicet in sabbatis jejuniorum quatuor temporum duobus monachis ad missam cantandam deputatis persolvet Ipsa vero pro his beneficiis tam devote ei concessis donavit nobis et ecclesie nostre sexaginta libras in adquisitionem reddituum ad consilium nostrum et suum mittendas ad restitutionem septuaginta solidorum faciendam quos sicut superius dictum est eidem donavimus Item adquisivit terram unam inter fluvium Escurrentis et murum civitatis sitam que obligata erat pignore usque ad centum solidos et amplius in manibus Laurentii de Buxi et fratrum suorum cujus terre redditus erunt ad vinum missarum ministrandum et ad frumentum ad hostias faciendas preparandum Dedit insuper calicem argenteum intus et exterius deauratum et turibulum argenteum duos candelarios argenteos duas ampullas argenteas albam cotidianam et casulam manipulum et stolam cum linteaminibus et albam paratam et casulam meliorem in majoribus sollempnitatibus utendam Quod totum ut firmum et inconcussum maneat in posterum cartulam presentem sigillis nostris munitam fieri precepimus sub anathemate interdicentes ne quis hujus misse cotidiane et anniversarii perpetuo faciendi institutionem infringere vel minuere et apparatum argenteum sive sericum vel aliud qualecumque huic altari in quo jam dicta missa celebrabitur vel aliis ecclesie nostre altaribus ab ipsa donatum subripere presumat Et ad majoris roboris fulcimentum dominus Galterius venerabilis Eduensis episcopus cujus assensu et consilio hoc opus factum fuit ad petitiones nostras auctoritatis sue sigillum huic carte apponi precepit et hujus intitutionis perturbatores excommunicationis vinculo innodavit Actum est hoc Edue anno incarnati Verbi MCLXXXXI regnante Philippo gloriosissimo rege in Francia Hugone illustrissimo duce Burgundie in transmarinis partibus pro Deo militante Odone filio ejus pro eo ducatum tenente
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter