utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02080115

Charter Number: 02080115
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1228
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus quod querela que vertebatur inter venerabilem virum Guillelmum abbatem et conventum S Martini Eduensis ex una parte et nobilem mulierem Aalix dominam de Corrabeu Arnulphum militem filium ejus Villelmum clericum et Hugonem filios dicte domine ex altera super eo quod dicta domina et filii sui predicti pro ipsis et pro hominibus suis asserebant jus habere in terra illa in qua stagnum de Monnetoy situm pacificata est amicabiliter in hunc modum quod dicta domina et ejus filii prædicti medietatem totius juris quod ipsi et eorum homines in dicta terra habebant omnimoda ratione jam dicte ecclesie S Martini concesserunt in perpetuum et si in aliquo damnificaverint preceperunt quod vir venerabilis archidiaconus Eduensis cujus juridictioni se subter obligaverunt et etiam Bertrandus archidiaconus Belnensis de ipsis nobilibus ad petitionem abbatis et conventus S Martini justitiam ecclesiasticam faciant donec plenius satisfecerint de mandato dictorum nobilium MCCXXVIII mense novembri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter