utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02090017

Charter Number: 02090017
Cartulary Title: Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1070 - 1090
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[] vigorem debent optinere quo futurorum noticie apicum signis tradantur apte congruis quatenus per succedentia tempora inconvulsa queant permanere Proinde fidelium volumus noticie ut pateat quam ego nomine Ardratus nullis suffragantibus meritis sed sola Dei gratuita pietate dono sacrosancte Dei ecclesie genitricis Marie in castello Bellojoco site et canonicis ibidem Deo servientibus aliquid de rebus juris mei scilicet unam vineam sitam in pago Lugdunensi in villa Nastiaco pro fraternitate et societate ecclesie eo tenore ut semper per singulos anno[s] in vestitura habeant unum semimodium vini Post dicessum vero meum habeant vineam liberam in proprietatem æcclesie absque ullo contradicente Hoc donum viderunt et audierunt isti Landricus episcopus Rannulfus cantor Durannus Merulus Stephanus archipresbiter Pontius sacerdos Bernardus presbiter Durannus presbiter Bernardus presbiter et multi alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter