utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02090021

Charter Number: 02090021
Cartulary Title: Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1094
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae
map View Map
Charter:
Postea vero succedente temporum curriculo circa spacia octo annorum id est anno ab incarnatione Domini MXCIIII adhuc regnante Philippo anno XXXII mortua prima uxore Herberti predicti canonici requisierunt donum quod datum fuit illis sed domnus Hymbertus nolens adguiescere peticionibus eorum respondit eis Antecessores mei habuerunt aut juste aut injuste consuetudinem in isto manso quem vos queritis nolo eam vobis dimittere sine magno munere Quapropter canonici accepto concilio a prudentibus et a sapientibus viris scilicet a domno Landrico venerabili Matiscensi episcopo et a clericis et laicis fecerunt satis domno Humberto et suis prout potuerunt Ipse autem et uxor sua et filii eorum obtulerunt mansum integrum cum omnibus appenditiis suis cum vineis et curtilis et pratis et silvis etterris et aquis aquarumque decursibus deo et prefate ecclesie et canonicis ibidem deo servientibus et dimiserunt et reliquerunt omnes consuetudines quascunque aut juste aut injuste in predicto manso habebant Domnus Humbertus et uxor sua nomine Auxilia et infantes eorum Guicchardus et Humbertus et Guigo et Ugo qui hoc fieri jusserunt et firmare rogaverunt Signum domni Landrici presulis S Berengerii archidiaconi S Artaldi archidiaconi Ardrati archipresbiteri S Poncii cantoris S Robaldi presbiteri S Poncii presbiteri Bernardi diaconi S Vicchardus subdiaconi S Stephani de Stopis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter