utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02090038

Charter Number: 02090038
Cartulary Title: Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1195
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Hoc est testamentum domini Vicardi Bellijoci quod ita firmiter et inviolabiliter teneri precipit super sacrametum et fidelitatem suorum hominum quod nullus post ipsum terre dominium obtineat nec munitiones possideat quo usque totum ad inpletum fuerit quod hic subscribetur Imprimis ergo notificetur tam presentibus quam futuris quod terram Bellijoci et Arvernie si sine quod deus avertat obierit herede sorori sue [] totam dimittit Terram de Beuzeis Vicardo filio domine Vicarde dimittit Et si sine herede ipse et soror forte obierint totam terram predicto Vicardo dimittit Pro hoc autem dono et pacto vult quod domina Vicarda in pace sine omni querela sit cum ipso et successoribus suis Ecclesie Cluniaci pro anniversario suo et patris sui X libras debitales annuatim in manso de Chirobles et corpus suum ibidem sepulture tradatur si citra montes obierit Ecclesie canonicorum Bellijoci C solidos debitales in propinquo loco et tali quod bene sedeat canonicis Ecclesie Belleville IIII libras debitales Ecclesie de Jo cundeminam que est prope Francam Villam sub strata In Grantmont piscationem de Ronens et unum salmarium debitale unicuique ebdomade Franche Ville Ecclesie de Muntmerlo X solidos debitales luminarie et ponenentur a Ronens Ecclesie de Muntmalast X solidos debitales luminarie Ecclesie castri Tisiaci X solidos debitales luminarie Ecclesie monacorum Tisiaci curtile de Pratis Aconne Ecclesie abatie Saviniacensis M solidos in presenti Ecclesie de Danice injuriam quam faciebat in bosco de Polei relinquit Monialibus de Pole in Roaneis D solidos in presenti Monialibus de Marciniaco X libras in presenti Hospitali de Chanei X libras in presenti Ala Salveta in Tierneis X libras in presenti Hospitali d'Escola M solidos gieniensium A Pontrater duo convivia debitales pro anniversario suo et patris sui In Templo equum suum et palafridum cum inselaturis suis et ensem et clipeum Hospitali Jherosolimitano loricam et galeam cum caligis ferreis Omnibus presbiteris sue terre III solidos et I nummum Eustachio de Chastelud terram quam ei dederat concedit in perpetuum et suis heredibus Magistro Bernardo teneatur dominus Bellijoci sacramento quod ipsum in magno honore et reventia habeat et quod ipse possidet in pace custodiat et X libras tribuit in presenti Ecclesie Sancti Johannis Bellijoci XX solidos in presenti Hoc quod dedit Pamet et Duranno et Bonojohanni in pace possideant Quicquid autem ipse injuriabatur ecclesiis totum solvit et dimittit Ecclesie d'Alix X libras in presenti Ecclesie de Grielungi C solidos in presenti Et debitum ejus ubicunque fuerit racionabile omni ocasione remota persolvatur In terra de Beuzeis domui Alveri hoc quod querebant ad faciendam grangiam et tantum de terra que suficiat ad unam carucam Monialibus de Bunz XX solidos debitales Sancto Sulpicio X solidos debitales Hoc testamentum precipit dominus Vicardus quod firmiter teneatur hominibus suis scilicet Humberto Foldra Humberto de Ronchivol Vicardo de Marze Hufrei de Marchant dapifero Bellijoci Duranno Susanna ut isti castra et munitiones et redditus tocius terre teneant super sacramentum et fidem quam dederunt quo usque totum quod prediximus perficiatur Ceteros vero fideles suos precatur et eis precipit super fidelitatem suam et feudos quatenus predictis in hoc sint coadjutores et consultores
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter