Charter Document - 02100003
Charter Number: 02100003
Cartulary Title: Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1222
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1222
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego Mathildis comitissa Nivernensis notum facimus præsentibus et futuris quod Herveus bonæ memoriæ charissimus maritus noster quondam comes Nivernensis de consensu nostro dedit et concessit fratribus cartusiensis ordinis locum qui dicitur Villa Salvagiarum terras prata et omnes teneuras quas habebant homines qui ibi manere solebant Nos vero prædictam donationem ratam et firmam habentes donamus et concedimus eisdem fratribus pro remedio animæ nostræ et prædecessorum nostrorum partem quam habuimus in terris Guillelmi Pertusel campum donatum terram de la Croix de Bellilarico terram quæ fuit Constantii Surdi duos campos super grandem fontem partem quam habemus in campo de la Mardelle et campum de Pruneto campum subtus Nannium campum Colamine terram de Barres partem quam habemus in campo vallis Girardi campo Boyardi pratum etiam subtus Nampayum quod vocatur Braellum et partem quam habemus in prato juxta Castrum Novum quod similiter vocatur Braellum libere et quiete possidenda Concedimus etiam eisdem fratribus ut ipsi et servientes animalia pecora quadrigæ et quarri eorum per totam terram nostram ad omni pedagio theloneo corveis et charreis sint immunes Donamus etiam eisdem pasturas ad opus omnium bestiarum suarum ubique in castellania Castri Novi Concedentes etiam ut acquirere valeant quæcumque voluerint et potuerint infra suas metas Et si forsitan ipsi vel servientes vel canes ipsorum ceperint vel occiderint casu fortuito feras in nemoribus nostris vel in terris de foris facto ipsos in pace volumus remanere Ita tamen quod ipse qui feras ceperit vel occiderit præposito Castri novi experte nostræ vel nobis metipsis eadem reddere teneatur Præterea volumus et concedimus quod quicquid Dominus comes supradictus eisdem fratribus dedit et quicquid eisdem dedimus et quicquid acquisierunt vel de cætero acquisierint libere teneantur et quiete Ut autem prædictæ donationes et concessiones ratæ et firmæ futuris temporibus habeantur et ne possint ab aliquo hæredum nostrorum seu quolibet alio revocari de cætero vel infringi nostrum sigillum præsentibus litteris apponi fecimus in testimonium et munimen Actum apud Clamiciacum anno Domini MCCXXI mense octobri