Charter Document - 02100014
Charter Number: 02100014
Cartulary Title: Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1236
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Cartulary Title: Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1236
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Charter:
Ego Guigo comes Nivernensis et Forensis et ego Mathildis comitissa uxor ejus notum facimus tam presentibus quam futuris quod ego comitissa tempore viduitatis mee fratribus Bellilarici ordinis cartusiensis dedi pro remedio anime mee et Hervei quondam bone memorie domini et mariti mei quondam comitis Nivernensis pro aniversariis nostris in sua ecclesia annuatim in perpetuum celebrandis decem libras reditus censualis monete in censo marchie annuatim in perpetuum percipiendas Postea vero quia dictis fratribus grave et periculosum videbatur pro habendis jam dictis decem libris annis singulis laborare quorum propositum est secundum ordinis cartusiensis institutum quieti et silentio vacare et quia multam nemoris et agrorum penuriam sustinebant ad petitionem eorum nos dictus comes et comitissa dedimus et concessimus eisdem fratribus octoginta tria nemoris et agrorum arpenta pro supradictis decem libris reditus quorum siquidem nemoris arpentorum septuaginta quatuor eorum nemori sunt contigua et incipiunt a Mineriis que sunt justa viam qua venit de Nigrofonte et tendit ad corrogia ad viam qua venit de Mons et de corrogiis tendit ad perticum de Bellilarico usque ad fagum signatam que distat a corrogiis quatuor cordiis et dimidia et ab ipsa fago tendit ad Campum Agnorum qui ad dictos patres pertinent Novem vero alia terrarum arpenta eis assignavimus apud Mons inter terras eorumdem fratrum Item dedimus et concessimus supredictis fratribus quadraginta quinque arpenta plane terre que sita est inter nemus Sti Boerii et nemus Bellilarici pro recompensatione decime quarumdam terrarum quas eisdem dederamus in territorio de Nanay et Castri novi Fratres vero supredicti nos heredes et successores nostros propter hoc de dicta decima quitaverunt in perpetuum Rogamus siquidem venerabilem patrem episcopum Autissiodorensis qui modo preest et pro tempore erit ut sententias excommunicationis in nos et heredes et successores nostros et interdicti in terras nostras ponat si contra donum istud ullo modo ire aliquatenus attentamus nec ipsas relaxet donec dicte ecclesie de dicta eleemosyna ad plenum fuerit satisfactum Quod ut ratum permaneat presentes literas fecimus sigillorum nostrorum munimine roborari Actum anno MCCXXXVI mense februario die veneris post cathedram Sti Petri