utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02100015

Charter Number: 02100015
Cartulary Title: Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1254
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras impecturis frater Stephanus dictus prior Belli Larrici cartusiensis ordinis humilisque ejusdem loci conventus æternam in Domino salutem Noverint universi quod nos dedimus et concessimus abbati et conventui Boni Radii citerciensis ordinis Autissiodorensis diocesis unum sextarium avenæ ad mensuram Luperciaci quam avenam Guillermus defunctus de Arbursa miles in extrema voluntate sua pro remedio animæ suæ nobis legavit apud Boulon singulis annis percipiendum hoc pacto quod abbas et conventus prædicti tenentur tradere nobis hostias integras ad sufficientiam domus nostræ de illis scilicet de quibus conventus ejusdem loci ad missas utitur apud dictam domum Boni Radii a sacrista ejusdem loci perpetuo annis singulis percipiendas In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras prædicto conventui sigilli nostri munimine tradidimus roboratas Datum anno Domini MCC quinquagesimo quarto mense Augusto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter