utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02100017

Charter Number: 02100017
Cartulary Title: Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1326
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Carolus Dei gratia Franciæ rex notum facimus tam præsentibus quam futuris quod omnium gentes nostræ pro finantiis a quæstum per personas ecclesiasticas a triginta annis citra factorum levandis in Bituricensibus baillivis deputatæ nomine nostro petarent et pro rebus subscriptis exigerent a religiosis universis nobis in Christo dilectis priore et conventu monasterii sive domus de Bellilarico cartusiensis ordinis quadraginta sex libras et quatuor solidos turonenses pro finantia rerum ipsarum quas dicti religiosi acquisierant videlicet pro duobus medietariis sitis in territorio de Auvins quarum una fuit Heuguelini de Lomela et alia fuit Mileti de Pruneto Item pro una petia terræ sita retro post Pratum longum pro una alia petia terræ sita justa Pratum longum pro duabus petiis vineæ sitis in dicto territorio de Auvins sex denariis annui census supra unum pratum situm apud veterem tegulariam pro tribus petiis terræ sitis in castellania Castrinovi pro una petia terræ sita apud Vadum Greindine item pro eis quos Petrinus de Champliny habebat apud Montes item pro triginta sex denariis annui census siti in dicta castellania pro duabus petiis terræ sitis intra ipsum locum de Castro novo et Auvins item pro quodam deserto vineæ sita in costa de Auvins item pro quodam vinea sita ibidem item pro duobus sextariis avenæ ad mensuram Castri novi sitis supro Molendinum et pratum de Prencio pro quinque solidis annui reditus sitis supra census quos hæredes Grandille habent apud Castrum novum pro una alia petia vineæ sita in dicta costa de Auvins pro una petia terræ appelatæ terra de Poiz pro una petia bosci sita juxta boscum domini de Garchiaco qui fuit Perrini de Maraveio et pro quibusdam aliis a dicto tempore citra ut præmittitur acquisitis prædictorum religiosorum sibi supra prædictis gratiam fieri specialem petentium supplicationibus eisdem inclinati ad quorum ordinem præcipuum devotionis effectum gerimus ut bonorum quæ in ordine fient de cœtero nos et charissima consors nostra simus participes tam pro nostrarum quæ prædecessorum nostrorum animarum remedio et salute prædictam pecuniæ summam penitus remittentes volumus et comedimus quod prædicti religiosi ac successores sui prædictas restenant et possideant in futurum absque coactione vendendi vel extra manum suam ponendi et absque præstatione finantiæ cujuscumque salvo tamen in aliis jure [nostro] et in omnibus quolibet alieno Quod ut ratum et stabile perseveret fecimus nostrum præsentibus apponi sigillum Actum apud castrum Theodori anno MCCCXXVI in octobri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter