utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02110031

Charter Number: 02110031
Cartulary Title: Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1364
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Urbanus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Simoni Abbati Monasterii Cluniacensis Matisconensis Diœcesis salutem et Apostolicam Benedictionem Cunctis Christi fidelibus incommodis et oneribus prægravatis paterna pietate compatimur eisque libenter prout possibilitas nobis conceditur de Apostolicæ relevationis remedio subvenimus Sed hoc erga illos libentius agimus qui Dei sunt obsequiis deputati ne propter defectum necessariorum iidem ab hujusmodi obsequiis retrahantur Sane cum tu ac nonnulli tui prædecessores Abbates Monasterii Cluniacensis Matisconensis Diœcesis vinum de Cluniaco seu de Burgundia nobis et prædecessoribus nostris Romanis Pontificibus ac fratribus nostris Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus existentibus citra montes ex mera tua et ipsorum prædecessorum tuorum liberalitate consueveritis mittere annuatim Nos attendentes quod vinum hujusmodi ad tam magnam quantitatem ascendit quod exinde dictum Monasterium nimium aggravatur quodque Monasterium ipsum propter Guerrarum Turbines et alias adversitates multiplices multum est in suis facultatibus diminutum et propterea ad ipsum affectum paternæ compassionis habentes tibi tuisque successoribus tenore præsentium districtius inhibemus ne de cœtero nobis aut successoribus nostris Romanis Pontificibus vel eisdem Cardinalibus aut cuicumque alteri de Romana curia directe vel indirecte hujusmodi vinum de Cluniaco vel Burgundia transmittere præsumatis alioquin te ac eosdem successores tuos si secus feceris seu fecerint excommunicationis sententiam incurrere volumus ipso facto Nulli ergo [] Datum Avenioni Idibus Martii Pontificatus nostri anno II
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter