utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02110082

Charter Number: 02110082
Cartulary Title: Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1186
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Urbanus Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis in quorum Parochiis Prioratus et obedientiæ Ecclesiæ Cluniacensis existunt salutem et Apostolicam benedictionem Sic est Ecclesiarum Prælatis ex divina constitutione permissum spiritualia seminando carnalia metendo et recipere secundum illud non alligabis os bovi trituranti ut sibi commissis Ecclesiis oneri non existant Intelleximus siquidem quod hoc quidam vestrum nequaquam sicut convenit attendentes cum suas Diœceses circumcunt a Prioratibus et obedientiis Cluniacensium fratrum apud alios hospitati procurationes sibi faciunt exhiberi licet ipsi parati essent ut asserunt in Prioratibus suis eos benigne recipere et promta eis devotione deservire Quia vero indignum est ac vestræ pariter honestati contrarium Ecclesiasticæ charitatis obsequia ad gravamen trahere subditorum fraternitati vestræ praesentium auctoritate districtius inhibemus ne de cætero nisi cum ad prædictorum fratrum Prioratus visitationis causa veneritis procurationes ab eis aliquas requiratis nec eis super hoc gravamen aliquod aut molestiam inferatis scituri quod si secus egeritis nos eisdem fratribus auctore Domino curabimus prohibere ut alibi hospitatis procurationes nequaquam impendant Datum Veronæ Nonis Aprilis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter