utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02120001

Charter Number: 02120001
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1059
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Ad notitiam posterorum notis memoriæ litteris assignamus qualiter olim quoddam sanctæ ecclesiæ membrum in honore gloriosæ Virginis Theotocos dedicatum quorumdam impietate percussum statum maxime dignitatis amiserit quibus quia plurimum lachrimæ debemus quam culpæ minus suæ crudelitati dabimus proloquium de quorumdam humanitate qui sibi compassi sunt prolixi sunt oraturi Modum namque affectus hujusmodi quemque supra in quibusdam fuisse tetigimus ab illo duximus inchoandum qui primus in hac fabrica pietatis bonæ mentis manibus laboravit generosum artificium eligens scilicet ut si corpus ecclesiæ restauraret corpus peccati pro certo destrueret factaque de illo narratione ad quos dispositum fuerit tum transibit in historia Igitur locus iste de quo proverbi ari vel orare decrevimus Autissiodorensi ecclesiæ subditus ab antiquo cum tantam nescio si aut pastorum incuria aut violentia aliquid tyrannorum incurrisset injuriam ut qui cibos Christi pauperibus exhibebat in pastum mundanæ militiæ transferretur Heu prodolor tanquam mundana possessio dilaceratus inter viros hujusmodi divisus est et quod nobis affluentiorem lachrimam pluit cordis a nubibus rectoribus ab ipsis concessa est tam injusta divisio sed fortasse quod putamus ipsorum crudelitate vel incuria fieri necessitate vel industria sic esse permissum est necessitate quidem quoniam a prioribus sive potentioribus sæculi violenter invasus aliter retineri non poterat in quo etiam non minus est industriam meditari Ergo per multas discursiones temporum cum hoc in exilio Dei sanctuarium memoretur moramque majorem semper major comitaretur afflictio Ego Goffridus sanctæ Autissiodorensis ecclesiæ episcopus cognoscens rem maleductam volui magis Deo quam tirannicis petitionibus obedire unde ob remedium antecessorum meorum et ob remedium salutemque animæ meæ et corporis dedi sancto Petro et loco Cluniacensi cui magis prodesse quam præesse videtur domnus Hugo abbas hanc ecclesiam in honore sanctæ Dei genetricis consecratam et super Ligeris fluvium sitam cum omni terra quæ nunc eamdem attinet ecclesiam quæque ibidem acquiri poterit annuente Willelmo Nivernorum comite hanc de me possidente assentientibusque cæteris quorum subscripta habentur nomina ab ipso comite eamdem tenentibus Et ut hæc donatio et laudatio firma stabilisque permaneat manibus et nominibus nostris eam firmavimus Signum Goffridi præsulis S Goffridi archidiaconi S Gerardi præcentoris S Narduini S Walterii S Joannis S Goscelini S Lamberti S Waldi archipresbyteri S Hugonis præpositi et subdiaconi S Roberti sacerdotis S Rainaldi sacerdotis S Warini sacerdotis S Goffredi sacerdotis S Geraldi sacerdotis S Roberti subdiaconi S Hugonis subdiaconi S Arnulfi subdiaconi S Geraldi subdiaconi S Goffridi subdiaconi S Raimbaldi subdiaconi S Goffridi subdiaconi S Goffridi subdiaconi S Hugonis subdiaconi S Werini subdiaconi S Stephani subdiaconi S Attonis subdiaconi S Umbaldi pueri S Ingeraldi pueri S Umbaldi pueri S Henrici pueri S Widonis pueri S Wilenci pueri S Henrici pueri S Willelmi comitis de cujus beneficio esse videtur S Rainaldi de castro Marchiæ S Bernardi S Umbaldi Rainaldi fratrum de Chalent S Rainaldi S Rocleni de Fraxiniaco S Gilleberti de Cresno S Giroli de Chalone Actum Autissiodoro civitate publice regnante Henrico Francorum rege Philippo ejus filio anno ab incarnatione Domini millesimo quinquagesimo nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter