Charter Document - 02120012
Charter Number: 02120012
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1255
Date Type: Internal, Calendar, Papal
View Map
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1255
Date Type: Internal, Calendar, Papal
View Map
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilecto filio priori de Charitate ordinis Cluniacensis Autissiodorensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Ex parte tua fuit nobis humiliter supplicatum ut cum observantia tui ordinis ab ipsa sui institutione multum sit rigida difficilis atque gravis fueritque postmodum per felicis recordationis Gregorium papam predecessorem nostrum et quosdam alios tam authoritate sedis apostolice quam legatorum ipsis super addita instituta gravia diversarum penarum adjectione vallata contingat sub tantis oneribus deficere oneratos providere super hoc paterna sollicitudine curationem attendentes igitur quod expedit calamum quassatum non conteri et cum evasione eruginis vas non frangi devotionis tue precibus inclinati presentium tibi authoritate concedimus ut super observatione statutorum ipsorum que de tue substantia regule non existunt tu et successores tui monasterii tui ejusque membrorum monachis presentibus et futuris libere dispensare possis his casibus dumtaxat exceptis super quibus in eadem regula est dispensatio interdicta in quibus casibus dispensandi super pœnis adjectis et irregularitatibus quas tui subditi incurrerunt vel incurrent de cætero eosque absolvendi ab interdicto suspensionis seu excommunicationis vinculo quo ipsos ob transgressionem premissorum statutorum involvi contigit vel contingit injuncta sibi absolutionis penitentia salutari libera sit tibi et eisdem successoribus de nostra permissione facultas Suppriori nihilominus monasterii tui et ipsius successoribus concedendi tibi tuisque successoribus hujusmodi dispensationis et absolutionis beneficium si fuerit opportunum indulgentes authoritate presentium potestatem non obstantibus aliquibus literis ad venerabiles fratres nostros Senonensem archiepiscopum et ejus suffraganeos vel ad dilectum filium magistrum Albertum notarium nostrum apostolice sedis legatum seu quoscunque alios ab apostolica sede sub quocunque tenore directis et processibus habitis per eosdem de quibus scriptam opporteat fieri mentionem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contra ire Si quis autem hoc attentar presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurume Datum Neapoli XV kalendas aprilis pontificatus nostri anno primo