Charter Document - 02120024
Charter Number: 02120024
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1115 - 1130
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1115 - 1130
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Ex antiqua sanctorum patrum institutione processisse dignoscitur ut cum a fidelibus aliquid dignum memoria geritur literarum apicibus annotetur Per has namque gestorum veritas inconcussa custoditur et quæ per fraudem seu per oblivionem obrepere poterat falsitas repellitur Nos itaque religiosorum virorum instituta servantes eorumque vestigia hac in parte imitantes scribendo ad posteros transmittimus quod nostro in tempore fecimus Sciat igitur universa fidelium multitudo quod ego Hugo Dei gratia Autissiodorensis episcopus Sanctæ Mariæ de Charitate et fratribus ibidem Domino servientibus omnia quæ nunc in episcopatu Autissiodorensi vel quæ in eodem usque in finem sæculi poterunt adipisci jure perpetuo possidenda laudo atque concedo et hujus sigilli mei munitione confirmo Hæc autem confirmatio atque laudatio facta est Autissiodori in capitulo Sancti Stephani consensu atque voluntate omnium canonicorum ibi assistentium ad ipsum volentium atque laudantium quorum aliqua hic subscribuntur nomina scilicet Benedicti decani Ulgerii præpositi Attonis Raffardi Jonæ cancellarii fuerunt etiam plures alii quorum hic non scribimus nomina Prior vero de Charitate domnus videlicet Odo fuit in illo capitulo et cum eo plures monachi atque laici in quo confirmatio atque laudatio facta est Christianus scilicet monachus Stephanus Morinus monachus Petrus Morandus monachus Morinus capellanus de Domnopetro Hugo de Bonneia Anfridus et multi alii quos memorare non est necesse