utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02120038

Charter Number: 02120038
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Notum sit omnibus fidelibus quod dominus Letericus Hierusalem pergens dedit Deo et sanctæ Mariæ de Charitate terram de potestate Charitatis quidquid habebat in dominio a via de Poschiis et retro Quando autem mortuus fuit facta est hæc conventio inter monachos et uxorem illius Aremburgim ut in vita ejus quidquid monachi vel homines eorum in ipsa terra ædificarent dimidiam partem reddituum redderent ipsi dominæ alteram ipsi haberent Ipsa autem domina quidquid per se ædificaret sola haberet in vita sua post mortem vero ejus haberent omnia monachi et quidquid ipsa ædificaret et quidquid monachi et omnem supradictam undique terram Dedit etiam idem Letericus uxorem Rainaldi cognomento Godet et infantes ejus Et inde habuit de Charitate monachorum quatuor marcas argenti et hoc totum uxor ejus Aremburgis concessit Unde sunt testes ex parte eorum Hieremias miles Rodulfus de Bosco Hubertus de Talai Hugo de Chasnai Stephanus de Narcy Cliens Robertus de Sancto Benito et Raynaldus frater ejus Ex parte monachorum Adelermus præpositus Archimbaldus præpositus Aymericus Cliens Gaufridus filius Rainaudi Gaudet
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter