utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02120056

Charter Number: 02120056
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1148
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sanctæ Trinitatis Notis memoriæ literis posteritati fidelium assignare decrevimus quod Pontius de Monte podio Hierosolymam pergens posuit in vadimonium monachis de Charitate et monachis de Collongiis pro octoginta et decem libris Nivernensis monetæ partem quam in eisdem Colongiis et in omnibus suis appenditiis habebat videlicet in hominibus in pratis in vineis in aquis in bosco et plano et cæteris omnibus quæ in prædictis Colongiis sui juris erant Dedit autem idem Pontius supradictis monachis pro remedio animæ suæ omnes redditus et exitus predictæ villæ quamdiu monachi eam in vadimonio haberent Quod ut ratum et inconcussum permaneret prædictus Pontius et fratres ejus videlicet Guido Hugo et Gaufridus hoc coram multis in capitulo de Charitate jurejurando confirmaverunt Guillelmus vero quia absens erat egritudine cogente postea apud Colungias multis videntibus super sacrosanctum altare Dei genitricis eodem pacto jurejurando hoc confirmavit Præfatus autem Pontius et tres ejus fratres scilicet Guido Hugo et Gaufridus de Charitate revertentes hoc idem in præsentia domni Gaufridi Nivernensis episcopi et Vuillermi Nivernensium comitis prædicto pacto confirmaverunt Hoc laudaverunt et concesserunt uxor supradicti Pontii et fratres ejus Guido Vuillelmus Hugo et Gaufridus Hujus rei testes sunt Drogo cantor Nivernensis ecclesiæ Eudo sacrista Hugo de Buxeria et frater ejus Guido Vuillelmus de Pero Vuillelmus de Marriaco Ulgrinus præpositus Petrus Emericus Pino
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter