utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02120076

Charter Number: 02120076
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1187
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Herveus de Donziaco concedo monachis de Charitate quoddam pratum ante Rochefort quod Gaufridus de Vevra et fratres sui et heredes eorum clamabant de jure se habere et ipsi ante me apud Charitatem quidquid in eo juris habebant quittaverunt juraverunt quod nihil in eo nec in furno de Narciaco nec in aliqua teneura monachorum nihil ulterius requirent et hoc laudavit Odo de Fraxiniaco de quo terra illa movebat et ego laudavi de cujus feodo erat Concessi etiam monachis quidquid temporibus patris mei in eo tenuerant de feodo meo ubicumque fuerit usque ad diem quo iter Hierosolimitanum arripui et orationibus eorum me commendavi in capitulo de Charitate in die nativitatis beati Joannis Baptiste Et hec omnia laudaverunt Guillelmus Goet et Philippus filii mei Viderunt hoc et audierunt Odo de Fraxiniaco Humbaldus Capriolus et Gilo frater ejus Grosbos Herveus Burgundio Chotardus Ex parte monachorum Raynaldus de Galis Chauderum Odo Burfaut prepositus de Charitate Hugo Suavis Gaufridus de Chastellux et multi alii Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter