Charter Document - 02120079
Charter Number: 02120079
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Rainaldus de Nivernis volens satisfacere ecclesie beate Marie et conventui de Charitate ab eisdem veniam de omnibus in quibus eos offenderam accipiens pro Dei amore et anime mee antecessorumque meorum salute dedi et concessi predicte ecclesie et monachis sex modios annone annuatim reddendos et perenniter in meo granario Cufiaci in octavis omnium sanctorum duos modios videlicet frumenti et quatuor annone Ipsi vero monachi ad honorem Dei et utilitatem corporis et anime mee assignaverunt mihi unum altare cum universo ornamento ubi missa quotidie celebrabitur de Spiritu Sancto quamdiu vita mihi superstes fuerit et post obitum meum pro fidelibus defunctis unamque lampadem die ac nocte accensam duosque pauperes unoquoque sabbato semel reficiendos Hoc idem laudavit et concessit Alix uxor mea Hujus rei testes sunt Robertus de Clameciaco Constantinus eleemosynarius Vuillelmus de Sancto Sepulchro Guido de Tarenceio Gaufridus Urtaldi Guido Garaudi Robertus Trossebois prepositus Germiniaci Gerardus Baudins Guillelmus Rex de Charitate Seguinus Grivels Renaudus Imbaud Petrus Imbaud Guillelmus de Jarria Hugo Suavis Garnerius Marescallus Hugo de Jarria qui hanc cartam scripsit Et ut hoc ratum et firmum et inconcussum in posterum teneretur sigilli mei et sigilli uxoris mee impressione muniri feci Actum anno Verbi incarnati millesimo centesimo nonagesimo