Charter Document - 02120093
Charter Number: 02120093
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego Herveus comes Nivernensis et uxor mea Mahaut Nivernensis comitissa notum fieri volumus universis tam presentibus quam futuris quod concilio et petitioni honestorum virorum nostrorum acquiescentes tamen ad consilium a Deo prius habitum appropinquantes quitavimus penitus et in perpetuum condonavimus quamdam malam toxam que olim non recte habebatur in vineis que sunt a castro Marchie et a villa Canvoti et a bosco qui dicitur Bertrangia totaliter usque ad Charitatem Et in illa mala toxa que in illis vineis prius exercebatur cesset penitus et in perpetuum deleatur Ego Herveus comes Nivernensis et jamdicta Mahaut uxor mea tunc temporis Nivernensis comitissa quitationem istam et donationem propriis manibus nostris tenendam et observandam ita scilicet quod homines quorum sunt vel erunt predicte vinee in pace teneant et sine calumnia sicut suas habeant Quando voluerint fructus vinearum colligent et vindemiabunt sine mandato et sine licentia a nobis vel a nostris expetita reddendo tamen pro illis vineis annuatim census et decimas solum dominis quibus debentur et salvo jure dominorum in quorum dominio site sunt jamdicte vinee Nec deinceps nos vel alius pro nobis vel pro successoribus nostris habebimus in vineis illis custodes nec vineatores neque aliquas pravas consuetudines in perpetuum Quod ut ratum sit et inconcussum teneatur ego pretaxatus Herveus comes Nivernensis sigillo meo et sigillo domini Gualterii episcopi Nivernensis et sigillo Gaufredi senescalli Nivernensis confirmavi Et si quis venire contra hoc vel facere presumpserit volo et peto a Nivernensi episcopo ut terram Nivernensem supponat interdicto donec fuerit emendatum quod contra hoc fieri presumetur Actum anno incarnati Verbi millesimo ducentesimo