Charter Document - 02120094
Charter Number: 02120094
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1085
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1085
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
In nomine sanctæ Trinitatis Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod nobilis comes Stephanus Henricus præclarissimi consulis Theobaldi filius non oblivioni tradens quod scriptum esse audierat hoc est date eleemosynam ut omnia munda sint vobis et honora Dominum de tua substantia et frange esurienti panem tuum Quodque de ædificatoribus ecclesiarum audire consueverat qui domum Dei ædificat regnum Dei sibi præparat Hæc ut diximus in libro sui cordis conscripta sentiens pro salute animæ suæ parentumque suorum quamdam parrochialem ecclesiam in honore sancti Juliani martyris constructam in villa quæ dicitur Sezanna cum omnibus rebus dictæ ecclesiæ pertinentibus hoc est feodum presbyterorum oblationes decimas sepulturas et ea quæ predecessores vel successores pro animabus eorum tam in terris quam in vineis dederant vel daturi erant Sanctæ Mariæ de Charitate quæ est supra Ligerim omnique conventui ibi Regi Christo famulanti dono dare placuit Quomodo vero hæc donatio firmata sit manifestandum est Bartholomeus siquidem dominus Brehearum miles famosissimus qui et ipsam ecclesiam quamvis injuste tenebat quam nemo laicus juste tenet cum ex hac vita casu migraret supradictus comes Stephanus Henricus ad regendum suscepit honorem quoad usque Hugo ipsius Bartholomei filius qui orfanus et parvulus remanserat ad virilem perveniret ætatem Cumque ei reddi paternam hæreditatem placeret exhortatus et obsecratus comitis et multorum aliorum admonitione et maxime pro ejus animæ redemptione et patris sui atque cognomine ejus et ipse Bardulfus cognominabatur ipsam ecclesiam atque omnem donationem concessit et tradidit sicut et comes Stephanus Henricus fecerat [] taxavimus Nam ipse ultroneus in ipsam designatam ecclesiam ad altare accessit et donum ut diximus confirmavit quemdam nigrum cultellum monachali usui aptum super altare posuit astante comitissa uxore Stephani Henrici comitis et militibus ipsius juvenis faventibus et laudantibus videlicet Nacherio Leonio Fulcone Rolando filio Arduini et Hugone filio Germundi atque Hugone et fratribus de Bello forte unde etiam testes et confirmatores Guiomundus Stephani Henrici comitis dapifer Ansoldus de Carnoto Bartholomeus et frater ejus Radulfus de ipsa Sezanna ac Arduinus cellerarius et Guido de Pruvino et Philippus miles Quapropter monachi ibidem Deo servientes ipsi Hugoni et omnibus qui cum eo erant societatem dederunt tam in orationibus quam in vigiliis atque eleemosynis quam societatem post eum ipso die et comitissæ supradictæ donaverunt Fuit autem ista donatio facta anno ab incarnatione Domini millesimo octogesimo primo sed millesimo octogesimo quinto firmata Christo regnante in cœlis Philippo rege Francorum sceptrum tenente Stephano Henrico supradicto sub patre suo Theobaldo consulatum suum optime regente et Domno Gerardo supradictæ ecclesiæ Sanctæ Mariæ Charitatis priore et fundatore fuit Philippo Trecensi episcopo existente et sancte et strenuissime regente