utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02120097

Charter Number: 02120097
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1185 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Burchardus comes Vindocinensis universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum devenerit salutem in vero salutari Universitati vestre notum fieri volumus quod cum vir venerandus et bone memorie Joannes pater meus comes Vindocinensis a peregrinatione Hierosolymitana rediret et apud Charitatem ægrotans diem expectaret extremum a monachis dicti monasterii in fratrem et monachum gratanter et honorifice per Dei gratiam juxta sue voluntatis petitionem est receptus ibique eorum pia considerata devotione constituit ut de propriis redditibus suis in castro Vindocinensi pro salute anime sue et parentum suorum decem libre predicto monasterio annuatim perpetuo darentur quasquidem scripto commendavit et sigilli sui testimonio nobis concedentibus roboravit Verum quia semper de jure filii tenentur patribus obedire et eorum bonis operibus et exemplis adhibere decrevimus et constituimus ut apud Vindocinum de minagio nostro prefate decem libre memorate ecclesie de Charitate annuatim redderentur juxta mandatum prefati patris nostri centum solidi in festo sancti Michaelis et centum in Pascha Quod ut hec carta robur obtineat firmitatis sigilli nostri munimine roboravimus statuentes et ex parte Dei et beate Marie et omnium sanctorum prohibentes ne quis de cetero prelibatum monasterium vel fratres super iis audeat molestare Hoc viderunt et audierunt Gaufridus frater noster Gaufridus archidiaconus Turonensis Joannes de Laval consanguineus noster Matheus de Bello Monte Gaufridus Rulcy Philippus Lautel Bartholomeus de Plexeio Andreas Rupenun Rogerius Douin Herveus clericus noster Guillelmus Calpa asini Giraudus Minagerius magister Rudalteus prior Sancti Michaelis de Guerchia et plures alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter