utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02120098

Charter Number: 02120098
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis priori et fratribus de Charitate salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que orationis tramite non discordant effectu prosequente complere Quapropter dilecti in domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu decem libras Vindocinenses vobis de assensu Buchardi filii sui percipiendas annis singulis concessit sicut eas juste et sine controversia possidetis vobis et ecclesie vestre authoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contra ire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Verone tertio kalendas februarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter