utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02120131

Charter Number: 02120131
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1294
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Viris venerabilibus et honestis D priori de Charitate necnon et ejusdem loci conventui Anselmus Dei gratia abbas humilis de Orbaco totusque ejusdem loci conventus pignus pacis et incrementum salutis in eo qui mandat salutes Jacob Quoniam omne regnum in se divisum desolabitur et hostis humane salutis a Christi regno et unione nos incessanter appetit separare bonum est et jucundum habitare spiritu nos in unum ut in eo uniti qui caput nostrum est et nos ejus membra orationibusque mutuis circum fulti eorum vincula disrumpens qui nobis assidue tendunt insidias et quasi quidam latrunculi iter nostrum obsident quo ad vitam anhelamus eorumque de manibus liberati pie et juste uniendo de virtute in virtutem proficientes Deum Deorum in Syon videre mereamur Cum vero orationes et bona spiritualia apud vos de cetero facienda quibus nos vestri gratia deinceps ex Charitate non ficta communicare voluistis nobis quam plurimum necessaria sint in premissis vobis ad eas quas possumus gratiarum consurgimus actiones habitoque inter nos pleniori concilio ea omnia que pro nobis facere promisistis juxta formam a vobis traditam de cetero pro vobis facere intendentes hoc addito si bonum vobis visum fuerit quod pro vobis et ecclesie vestre statu missam de Spiritu sancto festive celebrabimus annuatim supplicantes si placet ut et vos pro nobis ita faciatis Et quoniam ea que memorie nostre repentina surripit oblivio literarum munimine et scripturarum testimonio ad noticiam reducuntur rogamus vos quatenus ad memoriam presentium et notitiam futurorum premissa scribi faciatis in publico ubi talia et consimilia a vobis redigi solent in scriptis Datum et nostris sigillis sigillatum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto feria secunda post ascensionem Domini
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter