utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02121095

Charter Number: 02121095
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1061
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis ego Philippus gratia Dei Francorum rex cum status sacræ religionis quam maxime fulciatur multimodis bonorum studiis magis tamen augmentari creditur sacrorum constructione locorum ubi semper Deum exorent vota fidelium unde remunerationis præmium apud Deum habet repositum quisquis sacra loca vel edificaverit vel terrenis opibus ditaverit Innotescat igitur sollertiæ omnium tam præsentium quam futurorum quod quidam miles noster nomine Vualerannus nostram adiit presentiam una cum fratribus suis Vualtero archidiacono et Hugone necnon Balduino atque Rainoldo petens ut abbatiolam quam constructam in memoria Sancti Christofori martyris tenebat de beneficio Sancti Petri Belvacensis ecclesiæ ejusdem ecclesiæ Gausberto antistite cum consensu clericorum suorum et militum nostra manu firmam faceremus Ita ut nemo deinceps fratres ibidem Deo regulariter servientes vel locum ipsum inquietare audeat vel consuetudinem aliquam exigere sed perpetualiter absque aliqua inquietudine vel contradictione sub nomine immunitatis permaneat Dedit autem supradictus miles ipsi ecclesiæ de rebus suæ proprietatis ipsam scilicet villam nomine Hermene ubi ea ecclesia sita est et omnes consuetudines quæ sibi in eadem villa debebantur et hospites et servos et ancillas et clausos vinearum et terras arabiles et prata silvam quoque eidem villæ adjacentem et milites de eadem villa beneficia tenentes villam similiter nuncupatam Florinas cum omnibus ad eam pertinentibus In villa quoque Pomponiensi partem altaris sancti Petri ecclesiæ quæ dicitur Cella cum sua decima et cum censu viginti trium solidorum et servos et ancillas sui juris clausos quoque vinearum et terram arabilem et prata et adjacentem silvam juxta suburbium Clarimontis In villa quæ dicitur Rosolum unum clausum vinearum Item in pago Belvacensi in villa quæ vocatur Reus tres arpennos vinearum et dimidium In villa quæ vocatur Pontis ancillam quamdam nomine Richildem cum infantibus suis In civitate vero Silvanectensi clausum unum vinearum et unum furnum In villa etiam Amimacensi unum hospitem et terram arabilem In territorio vero Meldensi villam quæ vocatur Sineverie omne hoc quod Valterus pater suus ibi in proprio jure tenuerat Dono etiam ego ipse cum matre mea censum vinearum et de denariis et de vino quas habet predicta ecclesia in villa quæ dicitur Reus ob remedium patris nostri Henrici regis Item in territorio Silvanectensi predictus Vualerannus dedit eidem abbatiæ duas partes de decima ejusdem ecclesiæ Sancti Christofori quam sub manu firma tenebat de canonicis Sanctæ Mariæ Silvanectensis ecclesiæ annuente feodando episcopo cum clericis ad quos ipsa decima pertinebat Ut igitur hæc omnia inconvulsa et imperpetuum rata permanerent petentibus supradictis fratribus Gualeranno scilicet et aliis fratribus manu nostra subter firmavimus et principibus nostris firmanda tradidimus Si quis vero quod absit hoc præceptum violare præsumpserit centum libras auri coactus regis fisco reddat Actum Compendio anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi millesimo sexagesimo primo indictione decima quarta regnante Philippo rege anno primo datum pridie kalendas maii Balduinus cancellarius scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter